Pagina:Agricola De re metallica.djvu/410

Haec pagina nondum emendata est

Cùm autem argentum uidetur ipsi esse perpurgatum, tunc batillo carbones ex testa amouet: paulo pòst aquam haurit cochleari æneo, cui manubri um ligneum est, longum pedes quatuor: quod ex altera parte in fundi & marginis medio habet paruum foramen, per quod ferè canabis semen penetrat. Hoc cochleare ter replet aqua, ter ea per foramen tota effluens in argen tum, paulatim ipsum restinguit: si enim repente aquam multam in id infunderet, dissiliret at læderet astantes. Deinde artifici ferreus est contus cuspidatus, longus pedes tres: cui manubrium ligneum totidem pedes longum: hunc contum in testam infigit, ut eam commoueat . Idem efficit conto ferreo uncinato, lato digitos duos, alto palmum: cuius pars ferrea item longa est tres pedes, lignea, siue manubrium, totidem. Tum testam ex foco amotam batillo uel furca subuertit: quo modo argentum dimidiati globi figura in solum cadit: quod batillo rursus sublatum inijcit in uas, in quo inest aqua: ubi adhuc magnum sonitum reddit, uel panem argenteum furca sublatum superimponit, instrumento ferreo uulsellæ simili, in uas aqua refertum imposito. Mox refrigeratum rursus ex uase, exprimens trunco, ex ostrya fracto superponit, & malleo percutit, ut, si puluis in testam iniectus, ad ipsum adhæserit, de eo decidat. Purgat etiam argentum eodem instrumento, in uas aquæ plenum imposito superimpositum , filis orichalceis colligatis, & in aquam intinctis: m laborem percutiendi & purgandi iterat, us dum omnino fuerit purum . Po−