Purgator autem in promptu habet cratem ferream, cui panes argenteos superimponit, eos prunis subiectis calefacit, ut facilius frangi possint. Habetitem sellam orichalceam, latam & longam palmos duos, & digitos duos, ac in eius medio cauam: eam imponit trunco ex ostrya facto, at panes argenteos in ipsa locatos ancipiti malleo percutit, & in partes diuidit: qui malleus longus est pedem & digitos duos, latus palmum. Alij usurpant tantummodo truncum ligneum in medio cauatum. Panum uerò fragmenta ad huc calida forcipe prehensa in alueum, foraminum plenum, inijcit, eis aquam affundit, ut refrigerata in testam scite imponere possit. Imponit uerò ea, ut erecta stent, emineant ex testa interdum ad duorum palmorum altitudinem. Inter ipsa uerò, ne unum in aliud incidat, carbunculos collocat: deinde inijcit in testam prunas: mox carbonum duos alueos bracteis ligneis comtextos: tum folle uentum inspirat. Is duplicatus longus est pedes quatuor & palmos duos, posteriore parte latus pedes duos, & totidem palmos. Cætera similia sunt ei, llibro vu. descripsi. Eius follis naris sita est in fistula ænea, longa pedem : cuius foramen priore parte prorsus teres, est latius digito: posteriore latum duos palmos. Follem quidem magister, d ad hoc munus argenti perpurgandi acris ignis, at iccirco uehementis flatus indigeat, ualde decliuem ponit, ut in mediam testam siue argentum lifactum inspiret. Id efferuescens deprimit paruo trunco ad ferrei instrumenti , cuius extima pars sursum uersus emi−
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/408
Haec pagina nondum emendata est