bet foramina duo uel tria: quorum primum à fronte est altum sesquipedem, latum pedem: ex quo effluit spuma argenti. Alterum, at etiam tertium , si tria fuerint, à lateribus sunt alta sesquipedem, lata pedes duos & dimidium : ut is, qui catinum parat, in fornacem possit irrepere: sed basis eius cit cularis ex cementis effecta duas habet uias, halitum expirantes, altas pedes duos, latas unum: quæ ab una parte ad ei aduersam ductæ ac directæ sic penetrant, ut altera alteram transuersa secare, & foramina quatuor esse uideantur: eædem superius tectæ sunt saxis latis, sed tantummodo palmum crassis: in quæ & reliquam basis partem interiorem, ex cementis effectam, ut etiam in prioris fornacis orbem, uel tabulas æneas & saxa inijcitur lutum cum stramentis permistum, altum tres digitos. Tam autem id quàm cinerem iniectum magister siue minister, qui præparat catinum, genibus innixus tundit curtis pilis ligneis, & marculis item ligneis.
- Fornacis camera A. Eiusdem basis B. Viæ C. Pilum D. Marculus E. Artifex R omano more ex argenti spuma trubulos conficit F. Canaliculus G. Argenti spuma E. Catinus inferior I. Veruculum K. T ubuli L.