Pagina:Agricola De re metallica.djvu/40

Haec pagina nondum emendata est

nibus, quod eauis aquarum secum ex uenis efferat: quorum duo genera funt, fossilia, eorumumque ramenta, & succi. Cum autem fontes sint ora uenarum, e quibus iam dicta emittuntur, eos primum metallicus considerat, utrum habeat arenam cum metallis aut gemmis permistam, an aquam alicuius succi plena effundant: si quid metallorum uel gemmarum in sontium lacunis subsederit, non ipsorum modo arenae sunt lauandae, sed etiam riuorum qui ab eis deducuntur, & fluminum in quae rursus illi exonerant: sin fontes ex sese aqua aliquo succo infectam emiserint, ea itidem colligenda est: quanto enim ab ortus sui loco longius defluxerit, pluresque combiberit aquas simplices, tanto fit dilutior, tantoque magis eam uires deficiunt: attamen si alterius generis aquas nullas aut non multas riui ceperint, non ipsi tantum, sed lacus etia, quicas collegerint aquas, naturae sunt eiusdem cum sontibus, eundemque usum praebent: quo sane modo lacus, quem Hebraei mare mortuum appellat, est bituminis liquidi plenissimus: sed redeo ad arenas. Quia uero fontes effundunt aquas in mare, lacum, paluden, flumen, riuum, arena litoris marini raro lauatur: etsi enim aqua, ex fontibus defluens in mare, fecum rapit aliquid metallorum, gcmmarummuc, quia tamen id per immensum aquarum corpus dispergitur, & cum arenis permistum aliud alio late dissipatur, aut subdidit in profundo maris, colligi fere non potest atque ob easdem caussas lacuum arenae perraro fatis commode lauari possunt, etiali fontes ex montibus orti in plerosque omnes fundant aquas:at ramenta metallorum & gemmae ex fontibus rarissime manat ad paludes, quod plerumque sint in aequis & patentibus locis. Metallicus igitur primo fontis arenas lauandeinde riui ab eo deducti: tum fluuij, in quen riuus exonerat: sed arenas amnis longius a montibus discedentis in campcstrem planiciem lauare operae precium nom est. Verum quo plures fontes metalliferi aquas effuderintin unum flumen, eo maior fpes estlauacrum fructuosius fore. Porro ne arenas quidem riuorum apud quos metalla effofla lauantur, metallicus negligit.Iam succi gratia gustadae funt aquae fontium: cum autem inter se multum differant in sapore, sex earum genera excoctor potissimum obseruat & anima duertit: salsas, ex quibus sal excoquit: nitrosas ex quibus nitrum: aluminofas ex quib.alumen: atramentosas, ex quib.atramentum sutorium: sulsurosas, ex quib.fulfur: bituminosas aumt, ex quibus bitumen coquitur, color ipse coctori prodit: sed aqua marina iccirco quid salsae fontanae simillima sit, deriuata in arcas modice depressas, & solis calorib.cocta, in salem sponte abit:tum etiam lacuum quorunda aqua similiter salsa aestiuis solibus siccata fit sal.Itaque hominis industrij & diligentis est haec quoqj notare, & ex eis capere usum, atque afferre aliquid ad comunen utilitatis fructum: rigor praeterea maris liquidum bitumen, quod ex occultis fontibus influit in ipsum, densat in fuccinum & gagatem, ut in libris de subterraneorum ortu & causis inferiptis, dixi:utrumque uero idem mare certis uentorum flatibus commotum, in litora eijcit:quocirca etiam captura illa fuccini, ut corallij, aliqua curam desiderat. Porro qui arenas lauant aut coquunt aquam fontanam neceste est, ut solicitos etia ipsos habeat cogitatio loci habitus, uiae, salubritatis, domini, ciusque uicini, ne propter earum rerum difficultatem, aut exhauriantur sumptibus, aut de bonis & uita periditentur. Haec hactenus. Metallicus postquam