Pagina:Agricola De re metallica.djvu/394

Haec pagina nondum emendata est

mouendo uertit prunas ut prorsus comburantur , bene calefiat catinus: quod ipsum fit tribus horis: reliquis duabus iterum catinus quiescit. Cùm autem sonitus horæ undecimæ fuerit auditus, tunc cinerem, ex carbonibus factum , scopis uerrit & de catino deijcit: mox ascendit super operculum, & linteum tritum intingens in aquam, cum cinere permistam, quam uasculum continet , totum catinum eo madefacit, & uerrit per foramen operculi manum immittens. Consumit autem interdum duo aquæ sic mistæ uascula: quorum utrun capit sextarios Romanos quin: quod iccirco fit, ne catinus, cùm separantur metalla, disrumpatur: tum corio ceruino eundem terens, rimas oblinit. Quinetiam ad sinistrum canaliculi latus collocat duo molybdænæ fragmenta, alterum alteri superponens: quæ aliqua ex parte lifacta considunt, & obstaculo sunt, ne spuma argenti à flatu follium in orbem moueatur, sed ibi subsistat: uerùm expedit in loco molybdænæ ponere laterem: citius enim, quod is ualidius calefiat, oritur argenti spuma. Catinus autem iuxta mediam eius partem profundior fit palmis duobus & totidem digitis: ipsa uerò media pars præterea digito. Sunt qui catino sic præparato illinunt albumen oui spongia conceptum, et ex ea rursus expressum, quo resolutum sit thus in puluerem contritum. Quidam ei illinunt liquorem, qui constat ex oui albumine, & eius duplo sanguine taurino, uel medulla: nonnulli eidem catino calcem cribro superinijciunt. Postea magister officinæ ponderat plumbum , cum quo aurum uel argentum, uel utrun est permistum: cuius interdum centum pondia centum imponuntur in catinum: sed frenter sexaginta uel quinquaginta, uel minus multa: quo facto tres straminum manipulos circumcirca inspergit catino, ne plumbum sua grauitate inæquabilem efficiat: mox per canaliculu imponit aliquot plumbi misti panes, & aliquot ad latera per foramen operculi postremum: deinde per eiusdem operculi superius foramen inscendens in catinum panes, quos ei minister porrigit, circuncirca apponit ad operculum: tum ascendens rursus manibus immissis per idem foramen etiam aliquot panes imponit in catinum. Eos uerò qui remanserunt, secundo die furca ferrea lignis per postremum operculi foramen superimponit. Panibus sic collocatis carbonum alueum bracteis ligneis contextum per su perius operculi foramen inijcit, ac imponit operimentum operculo: quorum iuncturam minister luto illinit: ipse magister dimidium carbonum alueum per foramen, quod est ad fistulas narium, inijcit in catinum, ac folles præparat, ut senti die mane secundam operam in choare possit. Tale autem laborandi munus horæ unius spacio perficit, duodecima omnia sunt præparata: quæ horæ omnes collectæ conficiunt summam horarum octo.

Artifex pilo tundit catinum A. Pihom maius B. S copæ C. Duo pila minora D. Lamina ferrea curuata E. P ars bracteæ ligneæ F. Cribrum G. Cinis H. B atillum481ferreum I. L amina ferrea K. Truncus L. Saxum M. Alueus bracteis lignis contextus N. Contus uncinatus O. Alter contus uncinatus P. Linteum tritum V asculum R. Corium ceruinum S.M anipuli straminum T. Ligna V. Panes plumbi mists X. Furca Y. A lter artifex luto extrinsecus obducit fornacem, qua ei operculum est impositum Z. Alueus cineribus refertus AA. O perculi operimentum BB. Minister pedibus insistens scalis carbones per superius operculi foramen inijcit in catinum CC.