Pagina:Agricola De re metallica.djvu/386

Haec pagina nondum emendata est

tribus spiramentis, per quæ fumus & flammæ eluctari possint. Aurs aunt glo buli uel bracteolæ & res compositæ alternis collocatæ, si fornax antea, quam ollæ his plenæ in ea statuantur , duabus horis excalfacta fuerit, quatuor & uiginti leni igni, & paulatim aucto condæ sunt: si non fuerit, sex & uiginti: ueruntamen ignis sic auctibus crescat, ut auri particulæ & res, in quibus uis argenti & æris ab auro separandi inest, non colliscant : ne frustra suscipiatur labor, & sumptus impendatur: ita satis est tantum ignis esse calorem , quanto ollæ semper rubræ maneant. Post tothoras omnia ligna ardentia è fornace sunt extrahenda : ipsa fornax laterculis uel tegulis refractis superius aperienda , ollæ calentes forcipibus eximendæ : opercula remouenda : tum si otium datur, aurum sinere oportet per se refrigescere, minus enim damnum faciet: si uerò negotium ad eam rem tempus non concedit, aureæ particulæ singulæ mox in uasculo ligneo aut aheno sunt urina uel aqua restinguendæ sensim, ne res conpositæ , quæ argentum in se traxerunt , id exhalent . Sed aureæ particulæ & res compositæ ad eas adhærentes refrigeratæ aut restinctæ rutello sunt uersandæ, ut harum glebulæ comminui , illæ ab ipsis nudari possint: dein angusto cribro, cui suppositum sit ahenum , incernendæ sunt: quo modo compositæ res cum argento uel ære, uel utro permistæ è cribro decidunt in ahenum , aurei globuli uel bracteolæ in eo remanent : quæ in uasculum proijciendæ sunt et iterum rutello uersandæ, ut à rebus, quæ argentum uel æs in se traxerunt , purgentur. Res uerò ipsæ quæ de cribri foraminibus in ahenum delapsæ sunt, in alueo, super uase ligneo manibus agitato, lauandæ sunt, ut minutæ auri particulæ, quæ simul ex cribro deciderunt , ab eis separari possint: quæ rursus in uasculo aqua calida lauandæ sunt, & ligno uel scopis uersandæ, ut res madefactæ ab ipsis delabantur: postea omne aurum denuo calida lauari, & setis suillis colligatis purgari debet in aheno foraminum pleno, cui uasculum sit subiectum: tum idem in orbem ferreum, cui item suppositum sit uasculum, proijcere oportet, at calida lauare. Ad extremum ipsum conuenit conijcere in alueum, & siccati globulum uel bracteolam coticulæ atterere unà cum acu, & considerare utrum purum an temperatum sit: si nondum purum fuerit, globuli uel bracteolæ cum rebus compositis, quæ argentum & æs in se trahunt, simili modo alternatim collocatis coquantur iterum : imo uerò toties, quoties ipsa res hoc postulat. Sed nouissime tot horis, quot ad cas expurgandas opus erunt: & tum quidem una aliqua compositione ad globulos uel bracteolas adiecta quæ careat rebus à metallis ortis: quales sunt ærugo & atramentum sutorium : si enim hæc fuerint in compositione aurum aliquam uilis metalli particulam solet concipere , uel, si eo caruerint, ipsis infici. Quamobrem quidam nun talibus compositionibus , in quibus ista sunt, utuntur: & recte sane illi: nam solus puluis latericius & sal, maxime fossilis, totum argentum & æs ex auro elicere et in se trahere possunt. At monetarij non necesse habent aurum prorsus purum efficere, sed core, donec talis temperatura sit, qualis esse debeat aureorum nummûm quos cudunt. Verùm cùm iam fuluus ille color auro insederit, & omnino fuerit purum, aut tale quale præparant monetarij, cum ea chrysocolla, quam Mauri boracem nominant, uel cum sale confecto ex lixiuio, ex cinere anthyllidis uel alterius herbæ salsæ facto, coquatur, & ex eo lifacto bacilla fiant. Sed res compositæ, quæ in se traxerunt argentum, uel æs,