uallibus tantummodo disiuncti, non fodit solitarios fusos regionum planitiem ac dispersos, sed cum alijs comiunctos atque connexos.Tum etiam cum montes a montibus quantitate distinguantur, quod alij magni sint alij mediocres, alij ad collis amplitudinem propius accedant quam magni montis, rarius sodit maximos quosque & minimos, sed plerumque medios inter illos. Cum denique montes magnam figurarum uarietatem habeant, quod aliorum omne latus leniter afliirgat: aliorum contra omne fit praeceps: alio rum aliud fit molliter deuexu, aliud praeceps:alij in longum fint ducti:alij leuiter inflexi, alijs alia figura fit data, extra praecipites eorum partes omnes fodit. Sed ne has quidem negligit si uenae metallicae lesc ei in conspectum dederint. Verum quamuis tot dfferentia fint in collibus quot in montibus dissimilitudines, metallicus tamen non fodit alios, quam in montofis locis locatos, atque eos etiam perraro.Minime uero mirum est si collis insulae Lemni foditur, quippe qui totus est fuluus, coqi colore prodit incolis terram illam nobilem, & humano genere in primis salutarcm. similiter alij colles sodiuntur si creta, non quaefita, aliudue terrarum genus sub aspectum cadit. Vallestres etiam planities sunt admodum diuersae. Vna quae quidem habet latera clausa, exitum uero pariter atqe introitum patentem. Altera cuius introitus uel exitus est apertus, reliquae partes omnes fint clausae. Quae duae propriae dicuntur ualles. Tertia undique septa montibus, quae comuallis appellatur. Deinde alia recessis habet, alia non habet.Tum alia lata est, alia angusta, alia longa, alia breuis, alia praeterea altior non est campo ipsi proximo, aliae subiecta est campestris planicies in aliquem altitudinem depressa. Metallicus autem non fodit undique septus motibus, nec apertas, nisi sub ipsis fit campiis humilis, aut uena meta: i crauida de montibus desceudens ad eam pertineat. Cum denique campu a campo hoc disterat, quod alius in humili loco fit situs, alius in alto, & quod alius aequatam habeat planitiem, alius exigue prona, metallicus nunqua fodit humilem, aut eum cui est pianities perlibrata, nisi fuerit in aliquo monte: raro alios. Quod autem ad habitum loci pertinet, metallicus nondum perfassum comsiderat, uestitus ne fit arboribus, an his nudatus. Si nemorosus erit, eum, modo reliquas habeat oportunitates, sodit, quod suppeditctipsi lignorum copia ad substructiones, machinas, aedificia, excoctiones, aliaque ncceflariam. Sin careat nemoribus, eius fossionem omittit, nisi prope fit flumen, quod deuehat ligna. Verunta menubi Ipes ostenditur fore, ut aurum purum, aut gemmas inueniat, locum, etiam fubuertit non syluestrem, quod hae politura tantum egeant, illud ex purgatione. Quo circa incolae regionum calidarum eiusmnodi eruunt ex aspeiis & arenofis locis, in quibus interdum ne fruteta quidem ulla sunt, nedum syluae. Metallicus etiam locum comsiderat, habeatne perpetuo fluentem aquam, an semper aqua careat, nisi a uertice montium torrens largo imbre conceptus defluxerit. Itaqj quem locum natura amne aut riuo donauit, is ad multa erit idoneus, nam nunquam deerit aqua, quae ligneis canalibus in lauacri domicilia perducatur: quae deducatur ad officinas, in quibus materia metallica excoquitur: quae denique, si patietur loci conditio, in cuniculos deriuari polsit ut uerset machinas illas subterraneas. Contra uero aquae iugi.-
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/38
Haec pagina nondum emendata est