uerò halinitri libras tres, lapidis, qui in fornaces ardentes coniectus facile igni liscit tertij generis duas, æruginis, stibij, scobis ferri elimatæ, amianti singulorum selibram, aquæ fontanæ libram & sextantem. Atramentum autem sutorium , ex quo hæ aquæ confici solent, omne prius resoluatur in pul uerem hoc modo. Ipsum inijciatur in catinum fictilem interius spuma argenti obductum, & coquatur donec liscat: tum filo æreo agitetur: postea refrigeratum teratur in puluerem: eodem modo halinitrum ui ignis liquatum et refrigeratum conteratur in puluerem: quin alumen: quod tamen quidam bræ cteæ ferreæ impositum urunt, ac in puluerem resoluunt. Quan quam autem omnes illæ aquæ auri etiam ramentum uel puluerem separant à spurcicí, tamen sunt quædam compositiones , quæ singularem uim habent : earum prima constat ex æruginis libra, atramenti sutorij dodrante . Ad singulas uerò libras affunditur aquæ fontanæ uel fluuialis sextans: de qua re, ad oens compositiones pertinente, semel dixisse satis est. Altera compositio conficitur ex auripigmenti facticij, atramenti sutorij, calcis, aluminis, cineris qua lanarum infecto res utuntur singulorum libra, æruginis quadrante, stibij sescuntia. Tertia ex atramenti sutorij libris tribus, halinitri una, amianti selibra, lateris cocti item selibra. Quarta ex halinitri libra, aluminis item libra, salis ammoniaci selibra. Fornax autem, in qua ualens aqua conficitur, latericia sit & quadrangula, longa quidem & lata pedes duos, alta totidem pedes & semissem præterea. Laminis uerò ferreis, quas sustineant bacilla ferrea, tegatur. Hæ laminæ superius luto obductæ in medio eorum loco habeant tantum foramen rotun dum, quantum capere possit catinum fictilem, in quo ampulla uitrea collocatur: & ab utro eius foraminis latere bina foramina spiritalia, quæ parua sint & similiter rotunda: infima fornacis pars, ubi ad altitudinem palmi assurrexit, rursus laminas habeat ferreas, quas item bacilla ferrea sustineant, ut ipsæ laminæ carbones ardentes : post à fronte media habeat os, ignis in for nacem inijciendi causa factum, altum at latum semipedem, at superius rotundum: sub quo sit os spiritale. In catinum autem fictilem, in foramen collocatum, inijciatur arena pura: cuius altitudo sit ad digitum transuersum: in quam ampulla uitrea imponatur tam altè quàm est obducta luto. Etenim eius par ti paulo plus quàm quartæ, & quidem infimæ lutum ferè liquidum octies aut decies uix cultelli crassitudine illinitur, & toties rursus exiccatur, ut eius luti crassitudo sit ad pollicem transuersum : eiusmodi lutum cum pilis & lino xylino, uel floccis à panno abrasis, & sale, ne rimis fatiscat, permistum sit, & bacillo ferreo sæpius uerberatum. Tam autem multæ res, ex quibus composi tio constat, in ampullam non concludantur ut prorsus plena fiat, ne non excoctæ ferantur ad operculum: id item uitreum cum ampulla linteolis, farina triticca, oui albumine & aqua madefacta, illitis arctissime coniungatur: & ea parte eis lutum, quod careat sale, illinatur. Simili modo naris operculi cum altera ampulla uitrea, quæ aquam, qua ipsa stillat, recipit, linteolis coniungatur, & ea parte luto obducatur. Attamen admodum tenuis clauus ferreus, uel cuneolus ligncus, paulo crassior acu, inter utran figatur, ut quoties ad hanc destillandi rationem artifici opus fuerit aura, extrahi possit. Ea uerò opus est cùm halitus ualentissimi nimis feruntur ad superiora. Quatuor etiam fora−
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/375
Haec pagina nondum emendata est