Pagina:Agricola De re metallica.djvu/374

Haec pagina nondum emendata est

GEORGII AGRICOLAE DE RE METALLICA

LIBER DECIMUS

Q voniam nono libro uenarum excondarum & metallorum conficiendorum rationem explicaui, consens est ut explicem, quomodo metallum preciosum à uili, uel contrà uile à precioso secernatur: sæpius enim duo metalla, rarius plura ex una eadem uena conflari solent. Naturaliter autem potissimum auri quædam portio inest in argento & in ære: argenti quædam in auro, in ære, in plumbo nigro, in ferro: æris aliqua in auro, in argento , in plumbo nigro, in ferro: plumbi nigri aliqua in argento: ferri deni quædam in ære. Sed ordiar ab auro: id ab argento, uel hoc etiam ab illo, seu natura, seu ars permiscuerit ea, separatur aqua ualenti, & puluere, qui ferè ex ijsdem rebus, ex quibus aqua, constat. Verùm, ut hic etiam ordinem conseruem, dicam primò de compositionibus rerum, ex quibus aqua illa conficitur: deinde de conficiendi ratione: tum de modo, quo aurum secernitur ab argento, uel argentum ab auro. In omnibus autem ferè compositionibus inest atramentum sutorium uel alumen, quod sola per se, magis tamen cum halinitro coniuncta ualeant ad separandum argentum ab auro: cùm cæteræ res, ut eis adiumento sint, solæ sua ui, sua natura ea metalla secernere non possunt: sed uix multæ coniunctæ. Verùm cùm plures compositiones existant, aliquas subijciam. In prima quidem, cuius usus communis est & uulgaris, est atramenti sutorij libra & tantundem salis ac aquæ fontanæ triens. Secunda habet atramenti su torij libras duas, halinitri unam, tantum aquæ fontanæ, uel fluuialis pondus, quantum atramenti sutorij, dum ignis ui in puluerem resolueretur, perijt. Tertia constat ex atramenti sutorij libris quatuor, halinitri duabus & dimidia, aluminis selibra, aquæ fontanæ sesquilibra. Quarta ex atramenti sutorij libris duabus, halinitri totidem libris, aluminis quadrante, aquæ fontanæ dodrante. Quinta ex halinitri libra, aluminis libris tribus, lateris comminuti selibra, aquæ fontanæ dodrante. Sexta ex atramenti sutorij libris quatuor, halinitri tribus, aluminis una, lapidis, qui in fornaces ardentes coniectus facile igni liscit tertij generis item una, aquæ fontanæ sesquilibra. Septima fit ex atramenti sutorij libris duabus, halinitri sesquilibra, aluminis selibra, lapidis, qui in fornaces ardentes coniectus facile igni liscit, tertij generis libra, aquæ fontanæ dextante. Octaua conficitur ex atramenti sutorij libris duabus, halinitri totidem libris, aluminis sesquilibra, fecis aquarum, quæ aurum ab argento secernunt, libra: ad singulas autem libras affunditur aquæ putidæ sextans. In nona insunt laterum coctorum libræ duæ, atramenti sutorij una, halinitri item una, salis tantum , quantum manu comprehendi potest, aquæ fontanæ dodrans. Decima sola caret? tramento sutorio & alumine: Habet