Pagina:Agricola De re metallica.djvu/366

Haec pagina nondum emendata est

Alij conclaue concameratum extruunt: cuius solum pauimentatum faciunt medium uersus concauum, & in muro eiusdem conclauis crasso fornaces, quarum ora, per quæ in eas ligna imponuntur , exteriore ipsius muri parte sunt: fornacibus ollas superponunt, & eas uena comminuta complent: circa uerò ollas sic fornaces undi lateribus luto conglutinatis claudunt, ut nullus fumus eluctari possit: sed eum totum cuius fornacis os emittat. Deinde inter testudinem & pauimentum collocant arbores uirides: tum ostium claudunt, & fenestellas specularibus obducunt, at sic undi musco & limo obturant, ut conclaue nullum argentum uiuum exhalare possit: postea lignis accensis uenam coquunt : quæ tandem exudat argentum uiuum: quod caloris impatiens , frigoris amans in arborum folia, quibus refrigeratoria uis est, fertur. Excoctor, cùm opus perfecit, ignem restinguit, & omnibus refrigeratis ostium & fenestellas recludit, at colligit argentum: quod, quia graue, magnam partem sua sponte ex arboribus decidit: & in concauam soli partem confluit: attamen si totum non deciderit arboribus commotis decidet.

Conclaue A. Ostium B. Fenestellæ C. Ora fornacum D. Fornax qualis in conclaui E. Ollæ F.