Pagina:Agricola De re metallica.djvu/364

Haec pagina nondum emendata est

uiuo: id in lacunis, in quas ex uenis fibris confluxit, repertum colligatur: aceto sale purgetur: in linteum lino xylino contextum , uel in alutam infundatur: per quam complicatam & compressam argentum uiuum penetrans purum in ollam uel patinam subiectam delabitur. Vena uerò argenti uiui in ollis excoquitur binis uel singulis: si in binis, superiores figura non multum dissimiles sunt uitreis ampullis, in quas urinæ, medicis inspectandæ, infundi solent: continuo tamen recta sursum uersus angustiores: Inferiores uerò sim es sunt catillis, in quibus uiri uel mulieres caseos conficiunt: sed utræ utris maiores. Inferiores us ad margines in terra, uel arena, uel cinere defodere oportet, in superiores uenam in particulas fractam inijcere, ea completas obturare musco, & inuersas in ora inferiorum imponere, qua coniunguntur oblinire luto, ne argentum uiuum , quod in eas confugit, exhalet. Quanquam sunt qui, propterea quod defossæ sint, nihil tale metuentes eas non oblinunt: qui glorientur se non minus argenti uiui pondus conficere quàm eos qui ipsas oblinunt: ueruntamen oblitæ luto ab exhalando magis tutæ sunt: quo sane modo septingenta ollarum paria in solo uel foco collocentur, & undi mistura, quæ constat ex puluere terræ comminutæ , & à carbonibus resoluto, circumfundantur, ut ex ea superiores palmum modo extent : ad utrun foci latus saxa prius posita sint, eis superimposita tigna, quibus operarij longa ligna inijciant transuersa. Etsi uerò ligna non attingunt ollas, acris tamen ignis ardor eas calfaciens argentum uiuum caloris impatiens per muscum in ollas inferiores defluere cogit. Nam si uena excoquitur in superioribus ollis, de eis, quà datur exitus, fugit in inferiores: si contra in inferioribus, fertur in superiores, uel in opercula, quæ simul cum uasis cucurbitinis ollarum superiorum locum obtinent . Sed ollæ, ne uitium faciant, ex optima argilla fingantur: si enim uitium fecerint, argentum uiuum ex eis unà cum fumo euolat: qui si magna dulcedine odoratum commouerit , id ipsum consumi significat. Quoniam uerò is dentes mobiles efficit, excoctores & cæteri astantes huius mali admoniti terga obuertunt in uentos, qui fumum in contrariam partem pellunt. Etenim officina circa frontem at latera patere, & uentis exposita esse debet: tales autem ollæ, si ex ære caldario factæ fuerint, in longum tempus in igni poterunt durare. Hæc ratio uenæ argenti uiui excondæ plurimis est usitata.

Focus ardens A. Ligna B. Focus non ardens in quo ollæ sunt collocatæ C. Saxa D. Ollarum ordines E Ollæ superiores F. Ollæ inferiores G.