& tam intus quàm foris omnes laborandi rationes intueri at contemplari . Necid solum agere debet, sed interdum aliquoslabores suscipere: non ut in ijs se frangat, sed ut & siia diligentia mercenarios excitet, & eos doceat artem . Etenim bene se habet metallum, in quo quid faciendum sit non præses modo, uerum dominus etiam docet. Quocirca barbarus quidam, ut est apud Xenophontem recte respondit regi, oculus domini saginat equum, nam diligentia domini omnibus in rebus ualet plurimum . At cum multi communes impensas faciunt in metalla, ipsis accommodatum at utile est, exse præfectos fodinarum eligere, item præsides. Quia enim plerun sua homines curant , aliena negligunt, non possunt illi sua curare, quin aliena curent, nec aliena negligere, ut sua non negligant. Quod si nemo ex ipsis eiusmodi officiorum onera suscipere uelit, aut sustinere possit, è recommuni erit, ea uiris diligentissimis imponere. Quondam certe hæcres curæ fuit præfectis metalloru: siue domini essent reges, ut Priamus aurariorum circa Abydum, Mydas eorum quæ fuerunt in Berimo monte, Gyges, Alyattes, Croesus eorum, quæ fuerunt ad oppidum desertum inter Atarneam & Pergamum: siue respub. ut Carthaginienses argentariorum quibus floruit Hispania: siue familiæ amplæ & illustres, ut Athenis fodinarum Laurei montis. Hoc porro rationibus domini artis adhuc ignari maxime conducit, sumptum communem sibi cum alijs ponere non in fossione uenæ unius, sed plurium. Nam qui solus impensas facit in unam aliquam fodinam, si secunda fortuna ipsi uenam abundantem metallis alijs fossilibus elargitur, amplissimæ pecuniæ fit dominus: sin aduersa inopem & sterilem, in omne tempus perdit omnino omnem sumptum , quem in eam impendit. Qui uero nummos communiter cum alijs insumit in plures uenas alicuius loci nobilitati copia metallorum , ille raro perdit oleum & operam, sed ipsius optatis plerum fortuna respondet. Cum enim ex duodecim uenis in quas communis fit sumptus una metallis affluens, domino non reddat modo pecuniam impensam, sed det præterea lucrum , certe erit ei res metallica ampla & fructuosa, cui duæ uenæ aut tres, aut quatuor plurésue effundunt metalla. Xenophontis autem non multum huic dissimile comsilium est, quid ipsis Atheniensibus sit faciendum , si nouas argenti uenas sine detrimento uoluerint quærere. Sunt, inquit, Atheniensium decem tribus. Ita si ciuitas singulis dederit seruos pares numero, at ipsæ communi fortuna nouas uenas secuerint, hoc sane modo si una inuenerit uenam argenti diuitem, uti uniuersis, id quod habet utilitatem, ostendet: sin duæ tribus inuenerint, aut tres, aut quatuor, aut dimidia earum pars, profecto hæc opera utiliora fient. Spem enim omnes tribus frustrari, præteritorum non est simile. Quamuis autem hoc Xenophontis consilium sit plenum prudentiæ, tamen ei locus non est in ullis ciuitatibus, nisi liberis & opulentis. Nam quæ in regum & principum ditione sunt, ueltyranni dominatu premuntur, sine eorum permissu non audent facere tales impensas. Quæ præditæ sunt paruis opibus ac facultatibus, præ indigentia non possunt: tum etiam, ut mos est nostrorum hominum , respub. nullos habent seruos, quos tribubus elocare possent. Quare hodie qui cum potestate sunt, nomine rerumpub. impensas agunt in metalla, non aliter ac priuati homines. Nonnulli uero do−
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/36
Haec pagina nondum emendata est