LIBER SECVNDVS.
GEORGII AGRICOLAE
DE RE METALLICA
LIBER SECVNDUSvalis esse debeat perfectus metallicus, & quæ contra artem metallicam & metalla at ipsos metallicos uidentur ualere, uel pro eis sunt, primo libro satis explicaui: nunc decreui metallicos amplius informare. Qui inprimis necesse habent sanctè Deum colere, ac ea, quæ dicam, scire, & operam dare ut quo opus efficiatur rite at diligenter. Etenim diuina prouidentia factum est, ut his qui & norunt ea quæ oportet facere, & curant ut perfici possint, plerum omnia secunda accidant: inertibus contra & qui curam in rebus absoluendis non ponunt, aduersa. Nemo certe satis habet omnes artificij metallici partes in animi notione reponere sine impensis, quæ faciendæ sunt in metalla: uel sine laboribus quos sibi ipse sumit & sustinet. Ita si quis facultatem habet id quod opus est in sumptum erogandi, mercenarios, quotquot uult, in operas cuius generis mittet. Vt quondam Sosias Thracensis in argentarias operas misit mille seruos, quos ipsi elocauerat Nicias Atheniensis filius Nicerati. Si nullam impensam facere potest, ex omnibus operibus facilimum quod sibi ad efficiendum eligat. Ex quo genere hæc duo potissimum sunt, ducere fossas, & riuorum ac fluminum arenas lauare. Nam ex his sæpenumero colliguntur auri ramenta : aut lapides nigri, ex quibus conflatur plumbum candidum: aut etiam gemmæ. Illæ aperiunt uenas, quæ interdum abundant metallis, in summo cespite inuentis. Siue igitur arte, siue casu in eius manus tales arenæ aut uenæ inciderint, quæstum sibi instituere poterit sine impendio, et ex paupere diues repente fieri. Contrà uero si optatis non responderunt , mox de lotione uel fossione desistere licebit. Verum cum unus aliquis rei familiaris amplificandæ gratia solus facit impensas in metallum, magni refert ipsum interesse operibus, & præsentem uidere omnia, quæ effici iussit. Quamobrem aut ad fodinam domicilium habeat, ut se in conspectum operarijs semper dare possit, semper cauere ne quis suum munus negligenter exequatur: aut habitet in propinquis locis, ut & crebro metallicas operas interuisat, & crebrius ad metallum se uenturum , quàm sit uenturus, operarijs per nuncium significet. Etenim suo aduentu uel eius denunciatione mercenarium ferè n sic terrebit, ut nunquam non diligenter negotium suum agat. Sed cum inuiserit metallum diligenter operarios laudet, & interdum eis det munera, ut & ipsi & alij alcriores ad laborandum fiant: contrà negligentes obiurget at aliquos ex metallis amoueat, & in eorum locum sedulos substituat. Quinetiam dominus sæpenumero diesnoctes maneat in metallo. Quæ non sit mansio desidiosa & mollis. Nam metallici in re familiari augenda diligentis interest, frenter descendere in fodinam, & aliquid temporis conferre ad naturam uenarum fibrarun cognoscendam ,