do collectus sæpius excoqui non debet, sed aut cum argento uiuo permisceri & aqua tepida affusa omnis spurcicia elui: quam rationem septimo libro ex plicaui: aut in aquam , quæ aurum secernit ab argento, conijci, quæ etiam ipsa illud separat à spurcicia. Cernimus enim aurum in ampullam uitrcam delabi: sed postquam omnis aqua ex puluere destillarit, is non raro fuluus in ampullæ fundo residet: qui sæpius oleo, ex fece uini sicca confecto, madefactus siccetur: & in catinum coniectus cum nitro facticio, quod chrysocollam nominamus, uel halinitro & sale excoquatur: aut idem puluis comminutus in argentum lifactum , quod ipsum combibit , inijciatur: à quo rursus id aqua illa ualens separet. Sed auri uenam excore oportet, uel extra fornacem in catino, uel in fornace: in illo paruam eius portionem , in hac grandem : etenim auri rudis, quicun color ei insederit, comminuti , sulfuris, salis singulorum libra, æris triens, aridæ uini fecis quadrans tribus horis lento igni coqui debent in catino: deinde acriori ut liscant: mistura in argentum lifactum inijci. Eiusdem auri rudis comminuti libra, & stibij, item comminuti , selibra permisceantur: & in catinum coniecta simul cum scobis æris elimatæ, eis subiectæ, semuncia coquantur us dum liscant: tum globulorum plumbeorum sextans inijciatur in eundem catinum . Quam primum uerò mistura expirat odorem scobsferri elimata ad eam adijciatur: uel, si ea in promptu non fuerit, eius squama: utra enim frangit uires stibij. Quod cùm ignis consumit non modo unà cum eo, quæ ipsius stibij uis est, aliqua auri particula, sed etiam argenti, si cum auro fuerit permistum , consumitur: massa ex catino fictili exempta & refrigerata in catino cinereo excoquatur, primo us dum stibium exhalet: deinde donec plumbum ab eo separetur. Eodem modo pyrites, qui aurum in se continet, comminutus coquatur: sed ipse & stibium par pondus habere debent: uerùm x eo multis alijs modis aurum confici potest. Nam comminuti pars permiscetur cum æris partibus sex, sulfuris parte una, salis parte dimidia, omnibus in ollam iniectis superfunditur uinum, quod è fecibus uini liquidis, in ampulla excoctis, destillauit. Olla operculata et luto oblita in loco calido reponitur, ut mistura, uino madefacta, sex dierum spacio siccetur: deinde tribus horis igni leni coquitur: tum cum plumbo mista acriori. Postremò conijcitur in catinum cinereum, & aurum à plumbo separatur. Aut ramenti ex pyrite alioúe lapide, ad quem aurum adhæret, lotura collecti libra miscetur cum salis selibra, aridæ uini fecis selibra, recrementorum uitri triente, recrementorum auri uel argenti sextante, æris sicilico. Catinus, in m hæc coniecta sunt, operculo tectus oblinitur luto, & imponitur in fornaculam quæ modicis foraminibus flatu inspiratur: at coquitur donec ipsa rubescat, & res iniectæ commisceantur : d ipsis quatuor uel quin horarum spacio solet accidere. Mistura refrigerata rursus teritur in puluerem, & ad eam spumæ argenti libra adijcitur, rursus in altero catino coquitur us ad eum finem dum liscat. Massa exempta & à recrementis purgata inijcitur in catillum cinereum at aurum à plumbo separatur. Aut puluis qui habet talis ramenti metallici lotura collecti & præparati, salis, halinitri, aridæ uini fecis, recrementorum uitri singulorum libram, coquitur donec liscat. Refrigeratus & comminutus lauatur: mox ad cum adijcitur argenti libra, scobis æris elimatæ triens, spumæ argenti sextans: & iterum coquitur us dum
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/344
Haec pagina nondum emendata est