Duas autem pulueris carbonum partes accipito, & unam pulueris terræ contusæ, eos pulueres inter se rastello bene misceto: tum aquam infundens ita madefacito, ut in pilæ figuram niuis instar facile formari possit. Talis quidem puluis si leuis fuerit, magis madefiat aqua: si grauis, minus. Sed fornaci nouæ tantummodo lutum interius illinatur: cùm ut hiantium parietum caua, si quæ fuerint, compleantur, tum maxime ut id saxa tueatur ab iniuria ignium. At quia ueteris fornacis, in qua uena excocta fuit, saxa cum, postquam refrixit, minister cadmias, quæ ad parietes adhæserunt, ferrea spatha decutit, at ferreo rutro & rastro quindenti extrahit, franguntur, ipsius caua sunt primò fragmentis saxorum uel laterum complenda. Faciat autem id ipsum manus in fornacem per eius os immittens, aut scalis ad eandem appositis earum gradibus ascendens per superiorem partem patentem: quibus sca lis superius asseris pars sit affixa, ut ad eam se applicare & reclinare poisit: de inde ijsdem scalis usus, parietibus lutum illinat spatha lignea pedes quatuor longa, crassa digitum, inferius ad altitudinem pedis lata palmum, uel etiam latior: alioqui digitos duos & dimidium. Hac eadem lutum, parietibus fornacis interius illitum æt. Attamen æneæ fistulæ os ex luto non emineat, ne materia circa id ferruminata impediat excoctionem. Folles enim per eam fornaci inspirare non possunt. Tum idem minister paucum puluerem carbo−
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/326
Haec pagina nondum emendata est