Pagina:Agricola De re metallica.djvu/325

Haec pagina nondum emendata est

At terra effossa primò in sole exponitur ut siccescat: deinde batillo inijcitur in cratem colurnis uiminibus crassis, sed non contiguis, contextam & obliquè erectam, & perticæ innixam: quo modo terra minuta & eius glebulæ per cratis foramina penetrant, glebæ & lapides non penetrantes deorsum feruntur in solum: terra, quæ per cratem penetrauit, cisio biroto inuehitur in officinam, ibi cribratur. Cribrum autem, quod superiori non est dissimile, ducitur & reducitur in tabellis æqualiter capsæ longæ impositis: puluis, qui è cribro decidit in capsam, ad hanc compositionem aptus est. Glebas uerò, quæ in eo remanserunt, alij abijciunt, alij sub pila subijciunt: talis puluis terrenus cum puluere carbonum permiscendus & madefaciendus in foueam quandam, ut diutius bonus permaneat, conijcitur: & asseribus, ut impurus non fiat, contegitur.

Crates A. Pertica B. Batillum C. Cisium birotum D. Cribrum E. Tabellæ F. Capsa G. Fouea contecta H.