Haec pagina nondum emendata est
Puluis autem in m carbones sunt contriti, uel ab ijsdem resolutus comijcitur in cribrum, cuius fundum est bracteis contextum ligneis: quod cribrum ducitur & reducitur, aut in duobus ligneis uel ferreis bacillis ad trianguli similitudinem super uas locatis, aut in scamno excauato & posito in officinæ solo: puluis qui decidit in uas uel in officinæ solum ad hanc temperaturam utilis est: carbunculi uerò, qui in cribro remanserunt, ex eo effunduntur, rursus subijciuntur sub pila.
- Vas A. Bacilla B. Cribrum C. Scamnum excauatum D.