nis symbola grauiora, ut si ea dare uoluerint, uel non potuerint, omne ius possessionis amittant, ipse contrà quàm fas est amissum usurpet. Aut deni præses fodinæ uenam, qua parte abundat metallo oblinit luto, uel terris, saxis, assere, palo tegit, ut aliquot post annis, cum domini fodinam putantes exhaustam , deserent, ipse metallum relictum fodiat, & ad se rapiat. Præterea colluuies metallicorum ex fraude, fallacijs, mendacijs tota constat . Etenim ut de multis alijs nihil dicatur, sed solum de his quæ ex uendito & empto contra fidem fiunt, aut uenas effert fictis commentitijs laudibus, ut fodinarum partes dimidio carius quàm æstimentur, possit diuendere, aut contrà aliquid detrahit de earum æstimatione, ut partes paruo precio mercari possit. Hæc crimina cum protulerint in medium , omnem bonam metallicæ existimationem uiolatam putant. Omnia autem bona siue bene siue male parta fuerint, aduerso aliquo casu adflicta dilabuntur , aut pereunt & dissipantur culpa & uitio possessoris, qui ea uel inertia & negligentia amittit & perdit uel per luxuriam effundit at obligurit: uel consumit largitionibus & exhaurit: uel ludendo profun dit & eijcit: uelut exhausta rediuiuus pullulet arca Nummus & è pleno semper tollatur aceruo. Nec igitur mirum si metallici non memores huius præcepti quod dedit Agathocles rex, fortunam repentinam reuerenter esse habendam, ijsdem de causis in egestatem incidunt . Præsertim uero cum mediocribus diuitijs contenti esse non possunt: tum enim non raro quas congesserunt ex metallis, in alia metalla insumunt . Verum non regulus aut magistratus pellit dominos possessione, sed tyrannus, qui homines subditos non bonis modo honeste partis, sed etiam uita crudelissime priuat. Attamen cum solitus sum inquirere in eas relas, quas isti apud uulgus habent de talibus iniurijs, semper reperio male audientibus causam iustissimam esse cur istos depellant de fodinis, male dicentibus nullam cur de illis conrantur . Etenim quod non dederunt symbola ius possessionis amiserunt , uel à magistratu ex alieno metallo sunt pulsi. Nam improbi quidam homines uenulas, proximas uenis ffluentibus aliquo metallo, fodientes in alienam possessionem inuadunt. Ita eos iniuriarum accusatos magistratus expellit at exturbat ex fodinis. Isti igitur plerum graues de eo rumores spargunt in uulgus. At aliter cum quædam, ut solet, inter uicinos controuersia est orta, ipsam arbitri à magistratu dati dirimunt: aut de ea iudices constituti cognoscunt & iudicant : controuersia ergo dirempta, quia utrius partis consensio in ea re extitit, neutra debet de iniurijs conri : iudicata, quia secundum leges metallicas sententia lataest, altera inferior iure non potest. Sed ut non magnopere pugnem de hac re interdum unum alim præfectum fodinæ maiorem exigere collectam à dominis, quàm necessitas postulat. Quinetiam ut concedam alim fodinæ præsidem uenam, qua parte abundat metallis, oblinere luto, aut structura tegere, num unius aut alterius improbitas plurimis bonis uiris notam fraudis inurere potest? quid senatu sanctius & integrius solet esse in republica? nonnulli tamen in peculatu deprehensi pSnas dederunt. Num iccirco honestissimus ordo bonam famam existimationen amittet? Sed certe præ−
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/32
Haec pagina nondum emendata est