Pagina:Agricola De re metallica.djvu/314

Haec pagina nondum emendata est

cto duabus cochleis ferreis, quasi clauis quibusdam, id ipsum ad tabulam affigunt. At arcus uter inter duo tabulata collocatur, & æquè longus est ac superius tabulatum : uter conficitur è quatuor tabellis tiliaceis, crassis digitos tres: quarum duæ longæ posteriore parte latæ sunt digitos septem , priore duos & dimidium : tertia, quæ posterior, est lata palmos duos: eius utrun caput , paulo crassius digito, in formis tabellarum longarum includitur, ibi pariter perforatum, ligneis clauis glutino oblitis & in foramina infixis, cum ipsis tabellis longis coniungitur & conglutinatur: quinetiam utrun eius caput unà cum tabellæ longæ capite arcuatur: at ex eo nomen inuenit. Quarta autem tabella, quæ abestad cubitum à capite follis, distendit duas longas tabellas: cuius capitula, in formis tabellarum longarum inclusa, cum eis coniunguntur & conglutinantur: longa uerò est, exceptis capitulis, pedem, lata palmum & digitos duos. Sunt præterea aliæ duæ paruulæ tabellæ cum capite follis & inferiore tabulato conglutinatæ, & ad eadem clauis ligneis, glutino etiam oblitis, affixæ, quæ longæ sunt palmos tres et digitos duos, altæ palmum, crassæ digitum: earum dimidia pars paululum resecta est. Hæ tabellæ capita longarum tabellarum arcent à foramine capitis follis, quæ ni essent, eadem capita tanto & tam crebro motu intro compulsa frangerentur. Corium aunt est bubulum uel equinum: sed bubulum longe multum præstat equino: utrun uerò, duo enim sunt, posteriore follis parte, qua coniunguntur, latum est pedes tres & dimidium: sed ad utrun tabula tum, & ad utrun arcum longo loro singulis subiecto affiguntur serreis clauis cornutis, qui longi sunt digitos quin: eorum autem cornu utrun longum est digitos duos & dimidium, latum semidigitum. Verùm ad tabulata tam crebris clauis affiguntur coria, ut unius claui cornu alterius cornu ferè attingat: sed ad arcus dissimiliter. Nam ad posteriorem arcus tabellam tantummodo duobus clauis affiguntur: ad longam utran quatuor: quo sane modo fit, ut ad unum arcum decem clauis affigantur : at totidem ad alterum :quinetiam interdum, cùm excoctor metum habet ne uehemens motus follis ab arcubus corium diuellat ac distrahat, extra id ad longas eorum tabellas alterius generis clauis affigit tabellas abiegnas: quales ad posteriores arcuum tabellas affigere non potest, quod paululum sint arcuatæ. Quidam corium ad tabulata & arcus clauis ferreis non affigunt, sed cochleis ferreis, in tabellas corio superpositas simul adactis. Etsi uerò hæc corij affigendi ratio minus quàm altera est usitata, tamen dubium non est, quin ei commoditate antecellat. Postremò follis caput, æquè ac reliquum eius corpus, constat ex duobus tabulatis, & præterea ex nare. Superius tabulatum longum est cubitum , crassum sesquipalmum: at inferius pars est inferioris totius corporis tabulati: similiter uerò at superius longum, sed crassum palmum & digitum: ex quibus duobus conglutinatis efficitur caput, in quo perforato naris in cluditur: sed caput posteriore parte, ex qua reliquum corpus attingit, latum est cubitum. Cùm uerò processerit ad tres palmos, angustius factum est digitis duobus: postea tantum resecatur, ut priore parte fiat teres & crassum palmos duos ac totidem digitos: ubi circulo ferreo, tres digitos lato, cingitur. Naris autem est fistula ex bractea serrea facta: cuius prior pars caua, digitos tres lata est: