Pagina:Agricola De re metallica.djvu/311

Haec pagina nondum emendata est

quartus distet à tertio pedes nouem, tertius à secundo pedibus uno & uiginti at semipede: à quo secundo ad pedes duodecim tigna quatuor saxis substratis erigantur, alta pedes septem & dimidium, lata & crassa cubitum: quo rum capita includantur in formis immissæ trabis, latæ cubitum, crassæ pedem : quæ duobus pedibus & totidem palmis longior sit spacio, quod est inter secundum & quintum murum transuersum, ut eius capita muris transuersis superponi possint. Quòd si una trabs tam longa in promptu non fuerit, in eius locum substituantur duæ: quia uerò ea longitudo est, & tigna statuta paribus distinguenda sunt interuallis, necesse est ut aliud ab alio & extimum utrun à muro transuerso absit pedes nouem , palmum unum , digitos duos, & duas digiti quintas. In hac trabe longa & muro tertio ac quarto collocentur trabes duodecim longæ pedes quatuor & uiginti, latæ pedem , crassæ palmos tres: quæ inter se distent pedibus tribus, palmo uno, digitis duobus: in quarum formis, quà locatæ sunt in trabe longa, includantur capita totidem tignorum ob liquè erectorum in aduersa illa, quæ recta super secundum murum statuta sunt. Attamen obliquorum capita statutorum capita non attingant, sed ab eis pedes duos absint, ut per eam partem camini patentem fornaces fumum emittant. Ne uerò obliqua incidant in recta partim caueatur bacillis ferreis, quæ ex singulis ad singula eis opposita pertineant: partim tignis, quanquam raris, quæ item à nonnullis obliquis ad recta, quæ ex eorum regione sunt, pertingant, & ipsis dent stabilitatem: quibus et obliquis, quà spectant tigna recta, tum affigantur crebri asserculi, crassi circiter digitos duos, lati palmum , ac inter se distantes palmum , tum lutum illinatur, ne concipiant ignem . At in trabium supradictarum formis, quà quarto muro superpositæ sunt, includantur inferiora capita totidem tignorum obliquè erectorum in priora obliqua: cum quorum capitibus sic committantur et copulentur , ut ex eis dilabi non possint: quinetiam firmen tur substructionibus, quæ fiant ex tignis transuersis & obliquis. At tigna illa etiam sustineant tectum. Hoc modo se habeat prior officinæ pars, in tres rursus partes distributa: quarum prima, lata pedes duodecim, est sub camino, qui constat ex duobus parietibus, recto & obliquo: altera, totidem pedes lata, recipit uenam excondam, additamenta, carbones, alia quibus opus est excoctoribus: tertia lata pedes nouem, continet duo conclauia pa ribus interuallis distincta, in quorum altero est fornacula, in altero conclu− ditur metallum in secundis fornacib. excondum . Ita necesse est huic officinæ esse præter quatuor muros longos septem, qui inter illos sint, transuersos: quorum primus à superiore capite primi muri longi perducatur ad superius caput secundi muri longi: secundus ab hoc capite procedat ad caput ter tij muri longi: tertius rursus ab hoc capite transiens per medium spacium perueniat ad caput quarti muri longi. Quartus uerò ex inferiore capite primi muri longi ducatur ad inferius caput secun di muri longi: quintus ex hoc ca 364pite ad caput tertij muri longi pertineat: sextus rursus ab hoc capite tendat ad caput quarti muri longi: at septimus spacium, quod est inter tertium & quartum murum longum, in duas partes diducat.

Muri longi quatuor: P rimus A. Secundus B. Tertius C. Quartus D.
Muri transuersi septem: Primus E. Secundus F. Tertius G.
Quartus H. Quintus I. Sextus K. Septimus siue medius L.