Pagina:Agricola De re metallica.djvu/31

Haec pagina nondum emendata est

secus minus, quàm cæteris nocet. Tum utilis est architectis. Etenim inuenit marmora ad firmitatem magnorum ædium apta, & ad ornatum decora. Vtilis præterea est ijs, quorum animus ad immortalem gloriam nititur. Nam effodit metalla, è quibus nummi & statuæ alia fiunt, quæ post literarum monimenta hominibus quodammodo æternitatem , immortalitatem donant. Mercatoribus etiam utilis est, quod multis de causis, ut aliàs dixi, moneta, quæ ex metallis conficitur , oportunior sit homini, quàm rerum permutatio. Postremo cui non est utilis? nam ut nunc præteream & relinquam opera tam concinna , tam polita, tam elaborata, tam utilia, quæ ex metallis in uarias figuras formant fabri aurarij, argentarij , ærarij, plumbarij, ferrarij, quotusquis artifex sine metallis aliquod opus elegans & perfectum efficere potest? certe si non utitur instrumentis ex ferro uel ex ære factis, ne lignea, ne lapidea sine eisdem potuerunt formari. Ex quibus omnibus perspicuum est, qui fructus quæ commoditates percipiantur ex metallis. Ea uero ne haberemus quidem nisi ars metallica esset inuenta , nobis ministraretur. Quis igitur non intelligit eam esse maximè utilem, imo potius necessariam humano generi? ne plura: Homo metallica carere non potuit, nec ipsum ea carere uoluit diuina benignitas. Porro quæritur metallica honestá ne sit ingenuis, an pudenda & inhonesta. Nos autem eam inter honestas numeramus artes. Cuius enim artis quæstus non est impius, non odiosus, non sordidus, illam honestam possumus existimare. Talem uero metallicæ quæstum esse, quod augeat rem bonis & honestis rationibus iam ostendemus: iure igitur inter honestas numeratur artes. Primum autem quæstus metallici, liceat mihi eam conferre cum cæteris rationibus, quibus magna pecunia quæritur, æquè pius est at agricolæ. Nam ut hic, cum in agris suis sementem facit, quamuis ipsi fructuo sissimi sint, nemini tamen facit iniuriam : Ita ille cum suum fodit metallum , etiamsi magnos aceruos auri argentiue eruat, nulli tamen mortalium dat damnum. Omnino hæc duo genera rei familiaris augendæ in primis sunt liberalia & ingenua. At præda bellatoris plerum impia est, quod militaris furor rapiat bona tam sacra quàm prophana. Vt uero bellum habeat susceptum rex omnium iustissimus cum crudelibus tyrannis, non possunt in eo homines improbi rem at fortunas amittere, ut non innocentem & miseram plebem, senes dico, matronas, uirgines, pupillos secum in eandem calamitatem trahant. Metallicus autem magnas diuitias inbreui congerere potest sine ulla ui, sine fraude & malitia. Quocirca omnino uerum non est illud uetus prouerbium. Omnis diues aut iniquus, aut iniqui hæres. De quo tamen quidam contendentes aduersus nos, insectantur & exagitant metallicos, eos aut ipsorum liberos dicunt in breui in egestatem incidere, non aliam ob causam quàm quod diuitias non bono modo congesserint. Nihil enim uerius esse illo, quod est apud Næuium poetam, male parta male dilabuntur. His autem improbis rationibus homines ex fodinis diuites fieri aiunt. Vbi spes aliqua metalli effodiendi ostenditur, aut regulus magistratúsue exturbat fodinæ dominos ex possessione, aut callidus & uersutus aliquis uicinus antiquis possessoribus infert litem, ut eos aliqua fodinæ parte spoliet: aut præfectus fodinæ ideo indicit domi