transuerso, in m fistula uel canaliculus eam deferens exonerat, deducta: materiæ batillis ferreis à duobus adolescentibus agitatæ & concussæ pars, quæ per ferreas laminas foraminum plenas uel ferreos cancellos penetrans deeidit, ex capsa in obliquis canalibus defluit in alterum canalem transuersum, & ex eo in aream longam pedes septem, latam duos & dimidium: in qua rutro ligneo à præside rursus agitatur, ut pura fiat: id autem , quod cum aqua delapsum in subiecto canali transuerso , uel in recto, qui ipsum excipit, subsedit, tertius adolescens rastro bidenti radit: quo modo lapilli sidunt, arenam inanem aqua rapit in riuum. Vtilior uerò hæc lauandi ratio est: nam quatuor homines munus in duabus capsis lauandi exequi possunt, eùm proxima geminata sex requirat: duos enim adolescentes, qui materiam lauandam in laminas inijciant, & batillis ferreis agitent: duos item, qui arenam cum lapillis nigris mistam sub lamina rutris ligneis crebro trudant, & in supremam capsæ partem pellant: duos præsides, qui lapillos nigros eo, quo dixi, modo puros faciant. Verùm laminæ foraminum plenæ loco nunc in capsis infigunt cancellos, qui ex ferreis filis tam crassis, quàm secalis calamus est, constant: ne uerò depressi pondere sinuosi fiant, eos tria bacilla ferrea, quæ ipsis transuersa substernuntur, sustinent: ne batillis ferreis, quibus agitatur materia lauanda, atterantur, eis quin uel sex bacilla ferrea superimponuntur recta, & ad capsam affiguntur, ut batilla potius ea quàm cancellos atterant: qui ea de causa diutius quàm laminæ durant: ipsi certe integri manent, at etiam in bacillorum attritorum locum alia facile reponi possunt.
- Canaliculus A. Canalis transuersus C. A lij duo canaliculi C.
- Capsæ D. Lamina E. Cancelli F. B atilla G. Alter canalis
- transuersus H. Area I. Rutrum ligneum K. Tertius
- canalis transuersus L. Canalis rectus M.
- Rastrum tridens N.