quorum item prius est altius posteriore, ut glareæ & lapilli per aream deuolui possint. Lotor autem arenas in eius caput inijcit batillo, & canali recluso aquam immittit: quæ ramenta cum paucis arenis defert in caua, glareas uerò & lapillos cum cæteris arenis in uas areæ subiectum : illa quàmprimum caua referta fuerint, excutit, & in alueo lauat: has iterum at iterum in hac area.
- Areæ caput A. Tabellæ B. Infimum areæ C. Caua D. Canaliculi E.
- Scabella F. Batillum G. Vas subiectum H. Canalis I.
Quidam in area, item ex tribus asseribus composita & longa pedes octo plures canaliculos transuersos & palmo inter se distantes incidunt: quorum superior pars deuexa est, ut auri ramenta, cùm lotor arenas batillo ligneo agitat, in eos illabi possint: inferior recta, ut eadem ex eis elabi non possint: qui canaliculi quàmprimum ramentorum cum arenulis mistorum pleni fuerint, area à scabellis ablata in caput, quod hic non aliud quam suprema asserum, ex quibus area constat, pars est, inuertitur: quo modo ramenta retrorsum lapsa in alterum uas incidunt : nam in alterum lapilli & glareæ per aream deuoluuntur: aliqui in uasorum locum alueos amplos areæ supponunt. Ra menta autem impura, ut cæteri, in alueo paruo lauant.