Pagina:Agricola De re metallica.djvu/28

Haec pagina nondum emendata est

quia grassator ferro uitam uiatori eripuit, ut eum spoliaret ueste? similis est possessio auri & argenti. Quoniam uero his omnibus hominum uita bene carere non potest, cauebimus à prædatoribus, & quia semper non possumus ex eorum manibus effugere, est proprium munus magistratus, sceleratos & nefarios homines ad tortorem & carnificem rapere. Belli etiam causa res fossiles non sunt: ut enim cum unus aliquis Tyrannus magno amore inflammatus in mulierem egregia forma, facit bellum oppidanis, istiusmodi belli in effrenata tyranni libidine est culpa, non in facie mulieris: Ita cum alius cæcus cupiditate auri & argenti bellum infert diuitibus populis, metalla extra causam ponere debemus, & omnem culpam in auaritiam transferre. Nam furentes impetus & turpes actiones , quæiura gentium & ciuium comminuere & uiolare solent, oriuntur ex nostris uitijs. Quare non recte Tibullus in aurum contulit belli culpam, cum inquit:

Diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt
Faginus astabat cum scyphus ante dapes.
At Virgilius dicit homicidij culpam in auaritia residere de Polymestore loquens:
Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat, & auro
Vipotitur. quid non mortalia pectora cogis
Auri sacra fames?

Et iterum recte, cum loquitur de Pigmaleone, qui Sicheum interfecit.

at auri cæcus amore,

Clam ferro incautum superat. Fames enim & cupiditas auri aliarum rerum reddit homines cæcos. At impia ista pecuniarum cupiditas omnibus omni tempore & loco pro bro fuit & crimini. Quin etiam auaritiæ tantum dediti, quod eius serui essent, semper illiberales & sordidi sunt habiti. Similiter auro & argento, & gemmis expugnauerit aliquis pudicitiam mulierum, multorum fidem labefactarit, emerit iudicia, innumera scelera fecerit, iterum res fossiles in culpa non sunt, sed inflammatus at ignitus furor hominum , uel animorum cæca & impia cupiditas. Quan quam autem in aurum & argentum dicta, in 40pecuniam potissimum dicantur, tamen quia nominatim eam carpunt Poetæ, ipsorum conuicia infringenda sunt: quod uno illo fieri potest. His

pecunia est bono, qui ea bene utuntur: dat damnum aut malum, qui male. Quamobrem rectissime Horatius:

Nescis quid ualeat nummus, m præbeat usum
Panis ematur, olus, uini sextarius.
At etiam in alio loco.
Imperat aut seruit collecta pecunia cui,
Tortum digna sequi potius quàm ducere funem.

At homines ingeniosi & solertes cum considerassent rerum permutationem, qua quondam homines rudes usi sunt, & hodie immanes quædam & barbaræ nationes utuntur, qualis esset, id est, quam difficilis factu & laboriosa, reperierunt pecuniam. Ea uero nihil utilius excogitari potuit. Siquidem parua auri argenti massa, precium est rei magnæ & grauis.