Capsa uerò, cui fundum est ex lamina foraminum plena, supremo canali, qui admodum longus est, sed mediocriter latus, superimponitur. In hanc capsam auri materia lauanda conijcitur , & aqua multa immittitur: glebis etiam , si uena lauatur, batillo ferreo discussis id quid tenue est ex capsæ fundo decidit in canalem, quod crassum in eo remanet: id ipsum rutro ex eius parte ferè media alterius lateris patente extrahitur. Quia uerò aqua multa necessario in capsam immittitur, ne delapsa in canalem aliqua auri ramenta rapiat, is decem , uel, si dimidio longior fuerit, quindecim tabellis, quarum antecedens quæ sente altior est, ex ordine in ipsum impositis distinguitur, & capsulæ fiunt eo d capsa transmittit replendæ: sed quamprimum repletæ fuerint, et aqua pura defluere cperit, canaliculus, per m eadem aqua in capsam influit, occluditur & ipsa aliò deriuatur: mox infima tabella ex canali eximitur, & id quid subsedit cum reliqua aqua defluens excipitur alueo: deinceps alia at alia tabella extracta, quod separatim alueo excipitur: quod etiam separatim in alueo lauatur, & purum efficitur: nam auri particulæ uel ramenta maiuscula in superiorib. capsulis, minutula in inferioribus resident . Alueus aunt ille humilis est & læuis, quippe oleo uel alia re pingui imbutus, ut ad eum auri minutula ramenta non adhærescant: niger, nempe fuligine infectus, ut aurum magis sub aspectum cadat: utrin inferius in medio paulatim excisus, ut manibus prehendi et firmè teneri at agitari possit: qua ratione auri particulæ uel ramenta posteriorem locum occupant: cùm si aluei posterior pars altera manu concutiatur , ut concuti solet, in priorem concedant : hoc sanè modo Maraui in primis auri uenas lauant.
- Canalis A. Capsa B. Eiusdem inuersæ fundum C. Eiusdem pars patens D. R utrum ferreum E. Tabellæ F. Canaliculus G. Alueus quo excipitur id quod subsedit H. Alueus niger in quo lauatur I.