collocatis, uda tunditur in longa capsa, cui duæ sunt laminæ foraminum plenæ, per quæ uena comminuta simul cum aqua defluit in subiectum canalem transuersum: ex quo duobus canaliculis defertur in capita arearum linteis extensis contectarum : utrumque ex crasso & lato assere, qui attolli & erigi potest, & ad quem utrin eminentes tabellæ sunt affixæ, constat: in eo assere multa sunt caua catillis, in quorum singulis singula oua mollia uel sorbilia locantur, & magnitudine æqualia & figura similia: quibus cauis deorsum uersus breues sunt recessus auri uel argenti ramenta recipientes: quibus cum caua ferè plena fuerint, asser in alterum latus erigitur, ut ramenta excidant in alueum grandem: caua etiam aquis affusis eluuntur. Separatim autem hæc ramenta lauantur in alueo, separatim ea quæ in linteis resederunt: alueus ille læuis & altus duos digitos transuersos figura ferè nauiculæ similis est: nempe pri ore parte latus, posteriore angustus: in cuius medio canaliculus est transuer sus: in quo auri uel argenti ramenta pura subsidunt, arenæ quod leuiores; ex eo excidunt.
- Pila A. Capsa B. Laminæ foraminum plenæ C. Canalis transuersus D.
- Asseres cauis pleni E. Canaliculi F. Alueus in quem ramenta incidunt G.
- Areæ linteis contectæ H. Alueus nauiculæ fere similis I. Lacus areis subiecti K.
In quibusdam præterea Marauiæ locis auri uena, quæ ex lapidibus li