Pagina:Agricola De re metallica.djvu/273

Haec pagina nondum emendata est

Sed redeo ad machinas. Quidam solent id genus quatuor uno in loco construere : duas scilicet in superiore eius parte, & totidem in inferiore: quo modo necesse est riuum deductum altius defluere in superiores rotas, quòd axes uersent, quorum dentes grauiora pila attollunt. Machinarum enim superiorum pila ferè duplo longiora quàm inferiorum pila esse oportet: & quidem propterea, quòd omnes capsæ in eadem planicie collocentur: qua de causa etiam ea pila dentes habent sub parte superiore, non ut inferiora supra inferiorem. Aquas autem ex duabus superioribus rotis defluentes duo canales lati excipiunt, ex quibus præcipitant in duas inferiores rotas. Quia uerò istiusmodi machinarum omnium pila ferè contigua sunt, ne capita ferrea se conterant, qua in eis includuntur , paululum resecantur. Vbi uerò propter uallis angustias tot machinæ construi non possunt, monte duobus in locis, quorum alter altero sit altior, cauato et æquato duæ machinæ, quas unum do micilium in se continet, solent confici: aquam ex superiore rota defluentem item canalis latus excipit: ex quo similiter præcipitat in inferiorem. Verùm capsæ non in una planicie locantur , sed utrac?s in suæ machinæ propria: quocirca duobus operarijs, qui uenam in capsas inijciant opus est. At cùm nullus riuus, qui ex altiore loco præcipitet in superiorem rotæ partem deduci potest, deducitur qui inferiorem uerset: eius aquæ multæ in unum locum , ad ipsas continendas aptum, colliguntur: ex quo foribus subleuatis emittuntur in rotam, quæ in canali uersatur. Istiusmodi autem rotæ pinnæ altiores sunt, & supinæ sursum uersus extant: alterius uerò humiliores, & pronæ de orsum uersus uergunt.

Prima machina A. Eius pila B. Eiusdem capsa C.
Secunda machina D. Eius pila E. Eiusdem capsa F.
Tertia machina G. Eius pila H. Eiusdem capsa I.
Quarta machina K. Eius pila L. Eiusdem capsa M.