de ijs lauandi rationibus, quæ cuius metalli uenis propriæ sunt, dicere com uenit. Cùm anno M. D. XII. Georgius illustris Saxonum Dux in Misena ius omnium tumulorum è fodinis egestorum dedisset nobili & prudenti uiro Sigismundo Malthicio, patri loannis episcopi Miseni & Henrici: Is Dippoldesualdi & Aldebergi, quibus in locis fodiuntur lapilli nigri, ex quibus plumbum candidum conficitur , reiectis pilis siccis, cribris amplis, mola, inuenit machinam, quæ uenas udas pilis præferratis tunderet. Venas autem udas uocamus aquis, quæ in capsam influunt, madefactas: quo modo etiam interdum pila uda nominamus, item aquis madida: contrà pila sicca uel uenas siccas appellamus nullis aquis, dum pilis tunduntur, madefactas: sed redeamus ad nostrum propositum. Hæc machina non multum dissimilis est ei, quæ uenas siccas pilis præferratis tundit: horum tamen pilorum capita dimidio sunt maiora quàm illorum: nec capsa, quæ, ex trunco rno uel fagino confecta, in spacio, quod est inter tigna statuta locatur, è fronte patet, fed ex altero latere: ea longa est pedes tres, lata dodrantem, alta pedem & digitos sex: si caret fundo, similiter statuitur super saxum durum at planum, in terra paululum effossa positum: & qua coniunguntur undi musco ac linteolis rallis obturantur: sin habet fundum, solea ferrea, longa pedes tres, lata dodrantem, crassa palmum in ea locatur, qua patet ad ipsam ferrea lamina foraminum plena affigitur, ut inter eam & caput proximi pili spacium duorum digitorum sit: at tantundem inter laminam & tignum statutum, in cuius foramine positus est canalis paruus & longiusculus: per quem argenti uena minutim contusa cum aqua defluit in lacum : id, quod in canali remansit, hatillo ligneo eijcitur in proximum solum asseribus tectum: quod in lacu subsedit, batillo ferreo separatim in solum: pleri faciunt duos canales, ut dum operarius unum, eo, quod resedit, refertum, exinanit, interea aliud in altero resideat: ad alterum capsæ latus, quod est properotam, quæ machinam uersat, aqua per canaliculum in eam influit: qua etiam operarius uvenam contundendam inijcit in capsam, ne fragmenta, si in pila fuerint coniecta, psis sint impedimento: at hac ratione uena argenti uel auri minutim pili tunditur.
- Capsa A.Latus capsæ patens B. Saxum C. Solea ferrea D.
- Lamina E. Canalis F. Batillum ligneum G. Lacus H.
- Batillum ferreum I. Eius quod subsedit aceruus K.
- Vena contundenda L. Canaliculus M.