tula ramenta uel lapilli in posteriore: nam aqua ex una in alteram influit, & tandem per eius foramen defluit in lacum. Maiuscula autem metallorum ramenta uel lapillos nigros ex canali eiectos denuo lauant in canali deuexo: minutula uerò ramenta uel lapillos rursus in hac area linteis extensis contecta: quæ isto modo, quòd affixa maneant, diutius durant: & ferè duplum opus ab uno lotore tam cito perficitur, quàm altero simplum à duobus.
- Area A. A quam linteis affundens B. Situla C. Alterius
- generis situla D. R amenta uel lapillos ex canali eijciens E.
Cribrum etiam angustum nuper in usu metallico esse coepit: in hoc mate ria metallica conijcitur, cribratur in uase aqua ferè pleno: succutitur cribrum: quo succussu id quod est infra erui magnitudinem transmittit in uas, reliquum in eius fundo remanet: hoc duplex est: metalicum, quod inferiorem locum obtinet: saxeum & terrenum, quod superiorem: graue enim semper descendit, leue uis aquarum sursum fert, quod aufertur radio, qui tabella tenuis est ferè semicirculi figura, longa dodrantem, alta semipedem: sed le ue priusquam aufertur, radio decussari solet, ut eo citius aqua penetrare pos−