Canalis uerò deuexus, quod ad asseres attinet, reliquis duobus dissimilis non est: eius etiam , ut aliorum , caput primò terra completur , pilisque tunditur: deinde assere tegitur: tum rursus, qua oportet, terra iniecta iterum tunditur ut nulla rima remaneat, per quam aqua cum ramentis metallorum mista in ipsum penetrare possit: recta enim defluere debet n canalem deuexum , longum ad pedes octo, latum ad sesquipedem : cum cocommittitur canalis transuersus at is ad lacum , qui extra domicilium est, pertinet. Adolescens aunt batillo uel t ulla meta lotum ramenta impura, uel lapillos nigros impuros de aceruo sumit, eos in canalis caput inijcit, uel eidem illinit. Lotor uerò eadem in canali agitat rutro ligneo: quo modo limus cum aquis permistus defluit in canalem transuersum, ramenta metallorum uel lapilli nigri in canali deuexo resident: sed quia interdum ramenta uel lapilli simul cum limo defluunt in canalem transuersum, eum alter post spacium ferè sex pedum assere claudit, & limum sæpe batillo agitat, ut etiam is cum aquis mistus effluat in lacum , remaneant in canali ramenta tantummodo uel lapilli. Schlaccheualdi & Irberesdorfi lapilli nigri in istiusmodi canali lauantur semel aut bis: Aldebergi ter quaterué: Gairi sæpe septies: nam Schlaccheualdi & Irberesdorfi uena, in qua sunt lapilli nigri satis magni, sub pila subijcitur: Aldebergi, in qua multo minores: Gairi etiam saxorum fragmenta, in quibus uix exigui lapilli interdum conspici possunt: hanc lauandi rationem metallici, qui tractant uenas plumbi candidi , primò excogitarunt : quæ deinde ex plumbarijs officinis in argentarias alias defluxit. Certior. n. hæc lauandi ratio est cribris etiam angustis. Prope hunc canalem area, linteis extensis contecta esse solet.
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/257
Haec pagina nondum emendata est