Pagina:Agricola De re metallica.djvu/253

Haec pagina nondum emendata est

aurum. Machinæ unica est rota, quam riui impetus eius pinnas percutiens uersat: axi ab altero rotæ latere existunt longi dentes: qui pila attollunt, uenam siccam contundunt: mox in rotundum molæ receptaculum iniecta, & sensim per eius foramen illapsa molitur in farinam. Inferior lapis molaris est quadrangulus, sed formam habet rotundam, in qua mola rotunda uersa tur: at foramen, ex quo farina in primum uas delabitur. Verùm axiculi fer rei subscus in mola, codax in trabis catillo includitur: cuius axiculi tympanum, quod ex fusis constat, à tympano axis dentato circumactum molam uersat. Vt uerò farina continenter incidit in primum uas, ita etiam aqua: quæ rursus ex eo effluit in secundum, quod humilius est: & ex secundo in tertium, quod humilimum: ex tertio plerun in lacusculum ex una arbore cauatum : in unoquo autem uase inest argentum uiuum, unicui asserculus est impositus & ad ipsum affixus: per cuius medij foramen penetrat axiculus statutus: is ne altius quàm oportet, in uas descendat, qua asserculum attingit, extuberat: ad eius inferius caput duæ tabellæ inter se transuersæ affiguntur , quas tertia decussat: superiori codax est in trabis catillo inclusus: at circum n axiculum est paruum tympanum, quod ex fusis constat: quorum quod uer satur à paruo tympano dentato, quod est circum axiculum stratum, cuius alterum caput in magno axe strato inclusum est: alterum in tigni cuiusdam cauo crassis laminis ferrato: ita tabellæ, quarum ternæ in singulis uasis in orbem torntur, farinana cum aqua permistam agitantes etiam minutula auri ramenta ab ea separant: quæ delapsa argentum uiuum in se trahit at purgat. Sordes uerò aqua rapit: argentum uiuum in alutam, uel linteum lini xy lini contextu factum infunditur: quæ cùm, ut aliàs scripsi, comprimitur, argentum uiuum per eam defluit in ollam subiectam: aurum in ea remanet purum. Alij in locum uasorum tres canales latos substituunt: quorum quis habet axiculum angulatum: in quo senæ tabellæ angustæ inclusæ sunt, & ad eas totidem tabellæ latiores transuersæ affixæ: quas aqua immissa percu tiens circumagit: hæ farinam cum aqua permistam agitantes metallum ab ea secernunt: ueruntamen si farina, in qua auri ramenta insunt, purgatur, prior lauandi ratio hac longe præstat, quod ea argentum uiuum, quod in uasis continetur, statim ad se alliciat: si farina, in qua lapilli nigri, ex quibus conflatur plumbum candidum, insunt, minime est aspernanda. Quanquam rami abiegni conuoluti, & in canales, in quibus talis farina de mola per canaliculum in eos delapsa lauatur, impositi utiliores sunt: nam lapilli uel ab eis retinentur, uel, si aqua ipsos rapit, de eis decidunt & subsidunt.

'Machinæ rota A. Axis B. Pila C. Molæ receptaculum rotundum D. Eius foramen per medium penetrans E. Inferior lapis molaris F. Eius forma retunda G. Eiusdem foramen H. Axiculus ferreus I. Eius subscus K. Trabs L. Axiculi ferrei tympanum quod ex fusis constat M. Axis tympanum dentatum N. Vasa O. Asserculi P. Axiculi statuti Eorundem pars extuberans R. Eorundem tabellæ S. Eorundem tympana quæ ex fusis constant T. Axiculus stratus in axe inclusus V. Eius tympana dentata X. Tres canales Y. Eorum axiculi Z. Tabellæ rectæ AA. Tabell .