dibulum suppeditat uenam: quæ in farinam molita ex lignea bractea rotund ta effunditur in canalem, & ex eo in officinæ solum delapsa accumulatur: in de auecta reseruatur ad loturam: quoniam uerò hæc molendi ratio postulat, ut mola modò attollatur, modò demittatur, duæ trabes, quæ trudibus attolli & demitti possunt, tignum, in cuius catillo ferreo axis ferrei codax uersatur, sustinent.
- Axis A. Rota B. Tympanum dentatum C. Tympanum quod ex fusis
- constat D. Axis ferreus E. Mola F. Infundibulum G.
- Lignea bractea rotundata H. Canalis I.
Molæ præterea tres sunt in auri uenis, in primis uerò lapidibus liscentibus eius metalli non expertibus molendis usitatæ: quas omnes non aquarum impetus, sed hominum uires, etsi duas etiam iumentorum, circunagunt . Prima uersatilis à proxime descripta tantummodo differt rota: quæ clausa uersatur ab hominibus ipsam calcantibus, aut ab introductis equis, uel asinis, uel etiamr bustis capris: quorum iumentorum oculi linteis illigantur. Secunda tam trusatilis quàm uersatilis à superioribus duabus differt altero axe statuto, qui ei pro strato est. Axis ille ad inferius caput habet uel orbem , quem operarij duo tabellas eius pedibus retro trudentes circunagunt , quan-