natæ sunt, ita pisces ad peruagandas aquas, cæteris autem animantibus natura dedit terram, ut in ea habitent, homini præterea ut ipsam colat, & ex eius cauernis metalla alia fossilia eliciat. Rursus ijdem dicunt piscibus uescimur, at fossilibus ne fames sitis depellitur, ne utilia sunt ad corpus uestiendum: quod est alterum argumentum, quo contendunt probare, metalla eruenda non esse. Verum homo sine metallis non potest parare ea, quæ suppeditant ad uictum & ad uestitum. Etenim cum res rustica maximam uictus copiam præbeat nostris corporibus, primum nullus labor absoluitur & perficitur sine instrumentis, siquidem terra subigitur uomeribus & dentalibus, dolabra refodiuntur præfractæ stirpes & radices summæ, semen sparsum occatur, seges sarritur & runcatur: matura fruges falcibus cum parte culmi demessa in area deteritur, aut spicæ eius recisæ conduntur in horreum, & postea tribulis tunduntur, ac uannis expurgantur , pura deni frumenta & legumina granario inferuntur , ex quo promuntur rursus cum res hæc postulat, aut flagitat necessitas. Iam ad fructus meliores & uberiores capiendos ex arboribus & fruticibus nobis opus est pastinatione, putatione, insitione, quæ iterum sine instrumentis fieri non unt, ut necliquores, lac dico, mel, uinum, oleum sine uasis coercere & continere possumus: nec tot generum animantes sine stabulis tueri à pluuia diutina et à frigore intolerabili. Instrumenta autem rustica plera sunt ferrea, ut uomer, dentale, dolabra, dentes quos habet occa, sarculum, runcina, falx foenaria, stramentaria , arboraria, uineatica, rutrum , scalpellum, furcæ, scirpiculæ: uasa uero ænea uel plumbea. Atne instrumenta uasáue lignea sine ferro sunt fabricata: ne cella uinaria, uel olearia, ne stabulum, ne ulla alia uillæ pars sine instrumentis ferreis potuit ædificari. Deinde siue ex pecuarijs pastionibus abducantur ad lanienam taurus, ueruex, hædus & alia eiusdem generis animalia, siue ex uillaticis auiarius coco tradat pullum, gallinam, eapum, num sine securibus aut cultris animantes secari ac diuidi possunt? Vt nihil hic dicam de ahenis, et cocalis æneis, quia ad condas carnes eundem usum afferant fictilia, quæ ne ipsa quidem sine instrumentis à figulo fingi formari unt, ut nec sine ferro instrumenta ulla ex ligno fieri. Cum autem homini præterea uictum præbeant uenatio, aucupium, piscatus, nónne uenator ceruum irretitum uenabulo transuerberat? stantem currentémue sagitta configit? uel globulo bombardæ traijcit? nónne auceps item tetraonem uel phasianum ictu sagittæ conficit? aut in eius corpus globulum bombardæ immittit? Vt taceam tendiculas alia instrumenta, quibus capitur attagen & picus, aliæ syluestres uolucres, ne singulas intempestiue nuncspeciatim persequar. Piscator deni nónne hamo & uerriculo capit pisces in mari, in maritimis uiuarijs, in piscinis, in fluuijs? At hamus ferreus est, & è uerriculo interdum plumbeas aut ferreas massas appensas uidemus, pisces autem capti pleri mox cultris & securibus in frusta secantur aut exenterantur. Sed de uictu satis super dictum: Nunc dicam de uestitu, qui fit ex lana, lino, pennis, pilis, pellibus, corio. Verum oues primo tondentur , deinde lana pectitur: tum ducuntur fila, postea stamen suspenditur
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/25
Haec pagina nondum emendata est