Pagina:Agricola De re metallica.djvu/249

Haec pagina nondum emendata est

pedem alta: cui duæ sunt ansæ, quibus prehensam agitant & succutiunt in uase uel parua lacuna aquis fere plena: quod ex ea in uas uel lacunam decidit, exemptum lauant in lance: quæ posteriore parte altior est, priore humilior & plana: ex qua, cum ansis, quas item duas habet, prehensam agitant in aqua, id, quod leue est, effluit: quod graue & metallicum, in eius fundo residet.

Corbis A. Eius ansæ B. Laux C. Eius posterior
pars D. E iusdem pars prior E. Eiusdem ansæ F.


At auri uena malleis contusa uel pilis comminuta , at etiam plumbi candidi molitur in farinam. Prima mola, quam aquarum impetus circumagit, sic se habet: axis ad circinum rotundatur, aut angulatus efficitur: cuius codaces ferrei uersantur in dimidiatis catillis ferreis, qui in tignis inclusi sunt: is uerò axis impellitur rota, cuius pinnas, ad frontem affixas, percutit fluminis impetus. In eodem axe inclusum est tympanum dentatum: cuius dentes in latere fixi sunt: hi impellunt alterum tympanum, quod ex fusis materiæ durissimæ constat. Hoc autem tympanum est circum axem ferreum, habentem in imo codacem, qui in tigni cuiusdam catillo ferreo uersatur: in summo subseudem ferream quæ molam continet, ita cùm alterius tympani dentes alterius fusos impellunt , molæ fit circinatio: cui machina impendens per infun−