per eius foramina penetrantes altera capsa longa decidunt in alteram breuem, cuius fundum foramina habet angustiora: quam secundus discretor item ad arborem uel tignum ualide appellit: iterum minutiores tertia capsa exceptæ delabuntur in tertiam capsam breuem, cuius fundum angustissima habet foramina, quam capsam tertius discretor, similiter ad arborem uel tignum ualide appellit, ac tertio res minutulæ per foramina incidunt in abacum . Dum autem operarius cisio aduehit aliam tumuli partem discernendam , quis interea discretor unco ex arcubus extracto suam capsam aufert, caminuertens, glareas uel sabulum, quod in eius fundo remansit, coaceruat. Minutulas uero res, in abacum delapsas, primus lotor, nam totidem sunt, quot discretores, deuerrit, et cribro, cuius foramina sunt angustiora quàm tertiæ capsæ breuis foramina, exceptas lauat in uase, aquis ferè pleno. Quod cùm fuerit co, quod cribrum transmisit, refertum , turbinem extrahit, ut aqua effluat: mox id, quod in uase resedit, batillo conijcit in abacum secundi lotoris: qui ipsum lauat in cribro, cui angustiora sunt foramina: quod etiam tunc in uas decidit idem eximit & in tertij lotoris abacum inijcit: qui id ipsum lauat in cribro, cui angustissima sunt foramina. Æris autem ramenta, quæ in ultimo uase resederunt, exempta excoquuntur: id uerò, quod quis lotor radio abstulit, in area linteis extensis contecta lauatur. Quin etiam Aldebergi, quod plumbi candidi metallum est, in montibus Bohemiæ finitimis, discretores talibus capsis breuibus ex trabe suspensis utuntur : quæ tamen paulò ampliores sunt, & priore parte patent: qua glareæ, quas non transmiscrunt, earum ad tignum appulsu statim excuti possunt.
- Operarius cisio glareas aduehens A. Prima capsa longa B.
- Prima capsa breuis C. Eius manubria D. Eiusdem arcus E.
- Funis F. Trabs G. Tignum H. Secunda capsa longa I.
- Secunda capsa breuis K. Tertia capsa longa L. Tertia ca/
- psa breuis M. Abacus primus N. C ribrum primum O. Vas
- primum P. Secundus abacus S ecundum cribrum R.
- Secundum uas S. Tertius abacus T. T ertium cribrum V.
- Tertium uas X. Turbo Y.