sed glareæ maiusculæ à minutis non discernuntur his modis, priusquam ui nuel adolescentes ab eis, & lapillis, & sabulo, & arenis, & terris in tumulo è fodina egesto sitis saxorum fragmenta rastris quin dentibus separarint.
- Capsa A. Semicirculus B. Funiculus C. Tignum D.
- Manubria E. Rastrum quindens F. Cribrum G.
- Eius ansæ H. Pertica I. Funiculus K. Trabs L.
Neusolæ uerò, quod metallum est in Carpato, tumulos è fodinis, dum æris uenæ, quæ sunt in iugis & cacuminibus montium cauarentur, egestos operarius alter discernit, alter terras, arenas, sabulum, lapillos, glareas, at etiam uenas pauperiores, ne impensæ in non tritam & interdum ferè præcipitem uiam, at longam & difficilem uecturam faciendæ sint, cisio aduehit: & idipsum inuertens eas in capsam longam patentem, & tabellis transuersis dist, ntam, & ad rupem præcipitem affixam inijcit: quæ pedum fere centum & quinquaginta altitudine delabuntur in capsam breuem, cuius fundum ex ærea lamina crassa & foraminum plena constat: ea capsa habet duo manubria, quibus attrahitur & retruditur: superius etiam duos arcus, ex bacillis colurnis factos, quib. uncus ferreus funis ex arboris ramo uel trabe, quæ ex tigno statuto eminet, suspensi inijcitur: hanc capsam discretor aliquoties attrahit, & ad arborem uel tignum ualide appellit: quo modo res minutæ