unum, distat à suprema parte acuta digito. Quidam superiorem capitis partem, quæ in pilo inferius exciso inciuditur uncinatam & striatam faciunt, ut uncis in pilum infixis & cuneis in strias adactis in ipso prorsus immobilis maneat: præsertim cum duabus præterea quadrangulis laminis ferreis cingantur. Axem uerò alij ad circinum distribuunt in sex partes, alij in nouem: sed satius est eum in duodecim partiri, ut uicissim una pars plana dentem in se contineat, altera eo careat.
- Pilum alterum A. Pilum inferius excisum B. Caput pili C. Alterum caput uncinatum & striatum D. Lamina ferrea quadrangula E. Cuneus F. Dens pili G. A xis angulatus H. Dens axis I. Circinus K.
Rota uerò ne hyeme uel altæ niues uel glacies, uel tempestates eius cursum, & conuersionem impediant, in quadrangula contignatione prorsus includitur. Tigna aunt , qua inter se coagmentantur, undi obturantur musco: unum tamen contignatio foramen habet: per quod canalis deferens aquam Penetrat: quæ in rotæ pinnas decidens eam uersat: rursus in inferiore canale sub contignatione effluit. Rotæ autem radij non raro in medio axe longo includuntur: cuius dentes utrin pila attollunt, quæ uel utra uenas siccas aut udas tundunt, uel altera siccas, udas altera, pro ut res hoc aut illud postulat: