At uenæ pilis præferratis iccirco tunduntur, ut metallum à lapidibus & tecti saxis discerni possit. Machinæ, qua id ipsum perficitur, species, quarto machinarum, quibus metallici utuntur, generi subiecta, hoc modo fabricaur: truncus rnus longus pedes sex, latus & altus duos & palmum humi locatur: in cuius medio capsa est longa pedes duos & digitos sex, alta pedem & sex digitos: cius frons patet, quæ ostium appellari potest: eiusdem fundum tegitur solea ferrea, crassa palmum, lata palmos duos & totidem digitos: cuius utrun latus cuneatum in truncum adigitur. Prior uerò & posterior eius pars eidem trunco affiguntur clauis ferreis: ad latera capsæ super truncum statuuntur duo tigna, quorum superiora capita aliquantum recisa in formis trabium domicilij includuntur: à capsa pedibus duobus & dimidio duo tigna transuersa continenter coniunguntur: quorum capita intrinsecus parum recisa iacent in formis exterioribus istorum tignorum statutorum: at ibi cum ipsis terebrantur, per foramen hoc rotundum penetrat clauus ferreus: cuius alterum caput duo habet cornua: alterum perforatum est, quod cuneo traiecto sic coercetur, ut tigna arctius constringat: quinetiam ex cornibus alterum uersus uergit, alterum deorsum: at super ea tigna transuersa ad spacium pedum trium & dimidij iterum duo eiusmodi tigna transuersa simili modo coniunguntur . Tignis autem transuersis sunt foramina quadrangula, in quæ pila præferrata immittuntur: ea longe inter se non distant, & arctius in illis continentur. Habet uerò quod pilum retro dentem, m inferius seuo li nire oportet, ut eò facilius attolli possit: eum autem axis angulati bini dentes longi & superiore parte in rotundo lati uicissim attollunt, ut pilum decidens in capsam capite ferreo saxa in eam coniecta contundat & comminuat. Sed axis rotam habet pinnatam, quam aquæ impetus impellit: uerùm capsæ ostio pro foribus asser est: qui in antis trunci excauatis & leuari potest, ut ostio reserato operarius arenam, in quam saxa contrita sunt, item sabulum & glareas batillo eximat: & demitti, ut ostio clauso alia saxa iniecta rursus pilis præferratis tundantur: sed, si truncus rnus in promptu non fuerit, duo tigna humi locantur, & inter se fibulis ferreis coniungantur: quorum utrunque longum sit pedes sex, latum pedem, altum sesquipedem: quæ altitudo capsæ esse debet: ea fit priore tigno latitudine dodrantis, & longitudine duorum pedum & trientis ac semunciæ prorsus exciso: in cuius solo effosso locetur saxum durissimum, crassum pedem, latum dodrantem : ad id, si quod cauum remanet, ipsum terra uel arenula compleatur , ea tundatur: solum quod est ante capsam asseribus tegatur: saxum perfractum auferatur, & in eius locum al ud reponatur: licet etiam capsam minorem & trium tantummodo pilorum facere capacem.
- Capsa A. Tigna statuta B. Tigna transuersa C. Pila D. Eorum capita E. Axis F. Dens pili G. Dentes axis H.