Pagina:Agricola De re metallica.djvu/235

Haec pagina nondum emendata est

uenæ fragmenta eis superinijciantur: quibus rursus minora quæ etiam ad eorum latera apponantur: quin eiusdem uenæ arenulæ ipsis quo illinantur & batillis tundantur, ne prius quàm usta fuerint, decidant: tum ligna incendantur.

Pyra accensa A. Pyra quæ extruitur B. Vena C. Ligna D. Eorundem strues E.

Plumbi uerò nigri uena, si ustionis indigebit, in aream conijciatur prorsus assimilem, sed decliuem: ei ligna superimponantur: à fronte etiam ad uenam, ne decidat, arbor apponatur. Vena sic usta quodammodo liscit, & recrementis fit similis. In Tauriscis autem pyrites, in quo aliquid auri, sul furis, atramenti sutorij inest, postquam ultimum ex eo aqua cocto confectum fuit, in fornacem furni figura ferè similem, in quam ligna sunt imposita, conijcitur, ut, cùm uritur, id quod utile, cum fumo non euolet, sed ad fornacis testudinem adhærescat: quo modo sæpe etiam sulfur de duobus eiusdem tetudinis foraminibus, per quæ fumus eluctatur, stiriarum instar pendet.

Pyra, quæ ex uena plumbi & lignis ei superimpositis constat, accensa A. Operarius uenam in alteram aream conijcit B. Fornax furni similis C. F oramina per quæ fumus eluctatur D.