mittentes semisextulas, mox binas sextulas diuidunt in duodecim quaternas siliquas: nec has partiuntur in quatuor siliquas. Ita prima & maximæ particula, quæ bes est, pendit quatuor & uiginti binas sextulas: secunda, du odecim: tertia, sex: quarta, tres: quinta, duas: sexta, singulas siue quatuor semisextulas: septima, duas semisextulas: octaua, unam: siue tres quaternas siliquas: nona, duas: decima, unam. Quinetiam monetarij, qui signant argentum , bessem minorem similiter at maiorem partiuntur: nostri quidem in semumcias sedecim, semunciam uerò in decem & octo quaternas siliquas. Ipsis aunt particulæ sunt decem, quibus in alteram libræ lancem impositis, ponderant argentum, quod, cùm igni experiuntur misturam, superest ære iam consum pto: quarum prima est bes, & pendit semuncias sedecim: secunda, octo: tertia, quatuor: quarta duas: quinta unam , siue decem & octo quaternas siliquas: sexta, nouem quaternas siliquas: septima, sex: octaua, tres: nona, duas: decima, unam. At Norebergij monetarij, qui cudunt argentum, bessem etiam diuidunt in semuncias sedecim, sed semunciam in quatuor drachmas, drachmam in quatuor nummulos: quibus sunt nouem particulæ: quarum prima pendit semuncias sedecim: secunda, octo: tertia, quatuor: quarta, duas: quinta, unam. Bessem enim non aliter ac nostri distribuunt: sed quia semunciam partiuntur in quatuor drachmas, sexta particula pendit duas drachmas: septima, unum, siue nummulos quatuor: octaua, nummulos duos: nona unum. Verùm Agrippinenses & Antuerpiani diuidunt bessem in duodecim quinas drachmas & singula scripula, quæ pondera nummos appellant . Quod uerò rursus distribuunt in quatuor & uiginti quaternas siliquas, quas nominant grana: eis autem sunt decem particulæ: quarum prima est bes, & pendit duodecim nummos: secunda, sex: tertia, tres: quarta, duos: quinta, unum siue quatuor & uiginti quaternas siliquas: sexta, duodecim quaternas siliquas: septima, sex: octaua, tres: nona, duas: decima, unas. Ita his æquè ac nostris bes diuiditur in quaternas siliquas ducentas octoginta octo: Norebergijs uerò in nummulos ducentos quinquaginta sex. Postremò Veneti bessem partiuntur in uncias octo: unciam, in quatuor sicilicos: sicilicum, in siliquas sex & triginta: qui duodecim particulas facere possunt, quibus utantur , si quando misturas argenti & æris experiri uelint: quarum prima erit bes & pendet uncias octo: secunda , quatuor: tertia, duas, quarta, unam, siue sicilicos quatuor: quinta, sicilicos duos: sexta, sicilicum unum: septima, siliquas decem & octo: octaua, nouem: nona, sex: decima, tres: undecima, duas: duodecima, unam. Quoniam uerò Veneti distribuunt bessem in siliquas mille centum quinquaginta duas, & quaternæ siliquæ ducentæ octoginta octo, in quot nostri diuidunt bessem, efficiunt totidem siliquas, utri idem sentiunt: etsi Veneti bessem minutius concidunt. At ponderum tam maiorum quàm minorum, quibus metallici utuntur, hæc ferè ratio est: item minorum , quibus monetarij & mercatores cùm metalla & monetas experiri solent. Maiores uerò besses, quos adhibent cùm magnas earundem rerum massas ponderant, explicaui libro De restituendis mensuris & ponderibus inscripto, & secundo Deprecio metallorum & monetis. Tres autem minores libræ sunt, quibus uenas, metalla, additamenta ponderamus: prima, qua plumbum
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/226
Haec pagina nondum emendata est