Ita primis undecim acubus coticulæ attritis experimur, quotam auri por tionem uirgulæ argenteæ in se contineant : reliquis aunt tredecim non modo quota argenti portio in uirgulis aureis insit, sed etiam quota in monetis. Quoniam uerò quidam nummi aurei constant ex auro et ære, tredecim eius generis acus formantur : quarum prima conficitur ex duodecim duellis auri & ex totidem æris. Secunda ex tredecim duellis auri & ex undecim æris. Tertia ex quatuordecim duellis auri & ex decem æris. Quarta ex quindecim duellis auri, & ex nouem æris. Quinta ex sedecim duellis auri, & ex octo æris. Sexta ex decem & septem duellis auri, & ex septem æris. Septima ex decem & octo duellis auri & ex sex æris. Octaua ex decem & nouem duellis auri & ex quinque æris. Nona ex uiginti duellis auri, & ex quatuor æris. Decima ex una & uiginti duellis auri, & ex tribus æris. Vndecima ex duabus & uiginti duellis auri, & ex duabus æ− ris. Duodecima ex tribus & uiginti duellis auri & ex una æris. Decimatertia ex auro puro. Sed hoc genus acuum non est multum usitatum , quod eiusmodi aurei nummi rariores sint: maxime hi in quibus magna æris portio inest. At tertium genus acuum , quæ constant ex auro & argento et ære magis est usitatum , quod tales aurei nummi sint uulgati. Sed quia cum auro pares uel impares argenti & æris portiones miscentur , duplices fiunt acus: si pares, prima forma tur ex duodecim duellis auri & sex argenti ac totidem æris. Secunda ex trede cim duellis auri & quin duellis & una sextula argenti ac totidem duellis una sextula æris. Tertia ex quatuordecim duellis auri & quin argenti ac totidem æris. Quarta ex quindecim auri, & quatuor duellis ac una sextula ar− genti, at totidem duellis una sextula æris. Quinta ex sedecim duellis au ri, & quatuor argenti ac totidem æris. Sexta ex decem & septem duellis auri, & tribus duellis at una sextula argenti, ac totidem duellis una sextula æris. Septima ex decem & octo duellis auri, & tribus duellis argenti ac totidem æris. Octaua ex decem & nouem duellis auri, & duabus duellis ac una sextu− la argenti, at totidem duellis una sextula æris. Nona ex uiginti duellis auri, & duabus argenti ac totidem æris. Decima ex una & uiginti duellis au ri, & ex una duella una sextula argenti, item ex una duella una sextula æris. Vndecima ex duabus & uiginti duellis auri, & ex una duella argenti, at etiam una æris. Duodecima ex tribus & uiginti duellis auri, & una sextula argenti una æris. Decimatertia ex auro puro. Alij ut duo scripula argenti uel æris, quæ insunt in auri besse, deprehendere possint, acus quin
& uiginti conficiunt: quarum prima constat ex duodecim duellis auri,
& sex argenti ac totidem æris. Secunda ex duodecim duellis una sextula auri, & quin duellis una sextula & dimidia argenti, ac totidem duellis una sextula & dimidia æris: eadem proportione reliquæ acus formantur. At Romanos scripulari differentia dixisse Plinius autor est, quantum auri esset in aliqua temperatura, quantum argenti uel æris. Vtro autem modo acus, & de quibus dixi, & de quibus iam dicturus sum, confici possunt. Si uerò impares argenti & æris portiones cum auro permistæ fuerint, acus septem & triginta fiunt, quarum prima formatur ex duodecim duellis auri, nouem argenti, tribus æris. Secunda iterum ex duodecim duellis auri, octo argenti, quatuor æris. Tertia etiam ex duodecim duellis auri, septem argenti .