propter uim liscendi, quæ inest in spuma argenti, recrementum exsudauerit, eximunt: refrigeratam à recremento purgant, rursus eam comminu unt: cum eius centumpondio sescuntiam globulorum plumbeorum miscent: inijciunt in alterum catillum fictilem: m sub tegulam ardentis fornaculæ collocant adijcientes ad misturam paucum puluerem alicuius additamenti compositi, quod uenas lifacit: liquatam eximunt: refrigeratam à recremento purgant. Postremò eam coquunt in catillo cinereo, quoad omne plumbum exhalauerit, solum argentum remanserit. Nigri autem plumbi uenam isto modo experiri conuenit: lapidis plumbarij puri semunciam, & chrysocollæ, quam boracem uocant, tantundem comminuito , permisceto, in catillum fictilem inijcito, carbonem ardentem in media eius parte collocato: quamprimum chrysocolla crepuerit, & lapis plumbarius lifactus fuerit, quod cito eis accidit, carbonem à catillo amoueto: & in ipsius fundo plumbum resi debit: quod expendito: & eius portionem, quam ignis consumpsit, ad calculos reuocato. Si uerò etiam scire uolueris, quota argenti particula in plumbo insit, id in catillo cinereo excoquito, us dum omne plumbum exhalet. Vel uenam plumbi qualemcun urito, lauato, ramenti lotura collecti centumpondium & pulueris compositi, qui uenas lifacit, tria centumpondia commista in catillum fictilem inijcito, & in circulum ferreum collocato ut liscat: refrigeratum à recremento purgato: at reliqua, ut dictum est, perficito. Vel accipito uenæ præparatæ uncias duas, æris usti drachmas quin, uitri aut recrementi eius in puluerem redacti unciam unam, salis semunciam , & misceto: at misturam in catillum triangularem conijcito, eum lento igni calefacito ne disrumpatur . Vbi mistura lifacta fuerit ignem folle magis excitato: deinde ex prunis eximito catillume, t sinito refrigescere in aere: aqua uerò non perfu dito, ne plumbi massula nimio frigore commota cum recrementis misceatur: at sic experimentum fiat falsum: postquam au tem catillus refrixerit, in eius fundo inuenies massulam plumbeam. Vel acci pito uenæ uncias duas, spumæ argenti semunciam , uitri Venetiani drachmas duas, halinitri semunciam. Quod si uena difficulter excoquitur, ad eam adijcito scobem ferri elimatam, quæ, quia ualde calefacit, purgamenta facile secernit à plumbo ac reliquis metallis. Quinetiam uena plumbi nigri, ut conuenit, præparata conijcitur in catillum, & solum ad eam adijciuntur arenæ à lapide facile liscente resolutæ, aut scobs ferri elimata, & experimentum perficitur. Venam uerò plumbi candidi hac ratione experiri poteris: eam primò urito, deinde comminuito, tum lauato: ramentum lotura collectum rursus urito, comminuito, lauato: eius centumpondium unum & dimidium cum chrysocollæ, quam boracem nominant, centumpondio commisceto : ex mistura, aquis madefacta, massulam formato, postea carbonem magnum & teretem perforato. Foramen aunt altum sit palmum, superius latum digitos 251tres, inferius angustum: hoc, cùm collocatur carbo, inferiorem locum, illud superiorem occupet. Collocetur uerò in catinum fictilem, & undi ad eum apponantur carbones ardentes. Vbi uerò carbo perforatus ignem conceperit, massula in superius eius foramen imponitur, & lato carbone ardente tegitur: at pluribus earbonibus circum eum appositis folle acris ignis ex−
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/213
Haec pagina nondum emendata est