experiendas uel excondas præter plumbum nobis opus est. Etenim si fuerit purpureus, est optimus, & uenæ plerun non indigent singularis alicuius additamenti , si cæruleus, ad eas adijci debet panis ex pyrite uel alio quodam lapide æroso conflatus: si luteus, spuma argenti & sulfur: si ruber, nitri recrementum & sal: si uiridis, panis ex ærosis lapidibus conflatus, & spuma argenti & uitri recrementum: si niger, sal lifactus, uel ferri recrementum & spuma argenti, at saxum calcarium candidum: si candidus, sulfur & ferrum quod uitio æruginis infestatur: si in uiridi candidus, ferri recrementum & arenæ à lapidibus facile liscentibus resolutæ: si media eius pars lutea fuerit & densa, extimæ uerò uirides, eædem arenæ & ferri recrementum . Verùm color fumi non modo nos docet de remedijs, quæ cui uenæ sunt adhibenda, sed etiam ferè de succis concretis cum ea permistis, qui talem fumum emittunt: nam plerunque cæruleus significat uenam cæruleo esse infectam: luteus auripigmento: ruber, sandaraca: uiridis, chrysocolla: niger, bitumine nigro: candidus, candido: in uiridi candidus, eodem eum chrysocolla permisto: cuius media pars est lutea & extimæ uirides, sulfure. Quanquam terræ aliæ res fossiles cum metallis permistæ, interdum assimilem fumum emittunt. Quod si uenæ participes fuerint stibij, ad eas adijcitur ferri recrementum: si pyritæ, panis ex lapide æroso conflatus , & arenæ à lapidibus facilè liscentibus resolutæ: si uenæ ferri, pyrites & sulfur: ut enim uenæ cum sulfure permistæ additamentum est ferri recrementum, ita contrà auri uel argenti uenæ, ferri uena infectæ, à qua non facile separantur, sulfur: sed etiam arenæ à lapidibus facile liscentibus resolutæ. Sal autem artificiosus ad uenas experiendas aptus multis modis conficitur: primò ex paribus portionibus aridæ uini fecis, aceti, hominis urinæ simul decoctis donec in salem uertantur. Secundo item ex paribus portionibus cineris, quo infectores lanarum utuntur, calcis, aridæ uini fecis purgatæ, salis liquati: etenim singulorum libra conijcitur in hominis urinæ libras uiginti. Deinde omnia decocta ad tertias colantur: tum ad residuum salis non liquati libra adijcitur, & eiusdem unciæ quatuor, at lixiuij libris octo superfusis simul in olla, argenti spuma intrinsecus obducta, coquuntur us dum exiccata sal fiant. Tertiò sic conficitur: sal non liquatus, & ferrum, quod rubigine infestatur, inijciuntur in uas: quod hominis urina superfusa operculo tegitur, ac triginta diebus reponitur in loco tepido: postea ferrum urina lauatur & seponitur, reliqua uerò tandiu coquuntur quoad in salem mutantur. Quartò, sal artificiosus hoc modo fit. In lixiuio ex calcis & cineris, quo infectores lanarum utuntur, paribus portionibus facto, pares portiones salis, saponis, aridæ uini albi fecis, halinitri coquuntur usque ad eum finem dum in salem abeant: is ramentum lotura collectum mistum, lifacit. At halinitrum isto modo ræparatur, ut ad uenas experiendas aptum sit: ipsum in ollam, argenti spuma intrinsecus obductam ,inijcitur, & lixiuium ex calce uiua factum sæpius superfunditur & coquitur usque dum ignis id consumat. Quod si halinitrum non inflammatur igni à quo ipsum sal, ex lixiuio, quod calcem combibit, ortus, tuetur, præparatum est. Sed in primis laudantur sentes compositiones, quæ omnem uenam excoquunt, quam ardor ignis difficulter dissoluit & diffundit: quarum una
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/205
Haec pagina nondum emendata est