faciunt catillos. Sed his etiam modis formati catilli locandi sunt in sole aut in fornace. Deinde quocun modo formati siccis in locis diu seruandi , quantò enim fuerint uetustiores, tantò sunt sicciores at meliores. Quinetiam non figuli modo formant catillos terrenos & triangulares, sed ipsi etiam metallici. Conficiunt uerò eos ex terra pingui, quæ spissa est & mediocris, quod ad duriciam & mollitudinem attinet. Miscent aunt cum ea puluerem istius generis catillorum ueterum fractorum, aut lateris usti & triti: ita terram sic cum puluere permistam formant pistillo, quam deinde exiccant: hi etiam catilli quò uetustiores fuerint, eò sunt sicciores at meliores. At mortariola in quibus catilli formantur, duorum sunt generum, minora scilicet & maiora. In minoribus conficiuntur catilli cinerei, in quibus argentum uel aurum, quod plumbum combibit, purgatur: in maioribus item cinerei, in quibus argentum ab ære & plumbo separatur. Vtra uerò ex orichalco fiunt: at ima sui parte fundum non habent, ut catilli integri ex eis eximi possint. Pistilla quo du plicia sunt, minora scilicet & maiora: utra etiam orichalcea, è quibus inferius eminet tuber rotundum : at id tantummodo in mortariolum impressum format cauam catilli partem. Quæ uerò ipsi contigua est, superficiei mortarioli respondet.
- Mortariolum A. Mortariolum inuersum B. Pistillum C. Eius tuber D. Alterum pistillum E.
Hæc hactenus: nunc de uenarum experiendarum præparatione dicam : præparantur autem urendo, torrendo, tundendo, lauando: sed certum uenæ pondus sumere necesse est, ut sciri possit quotam eius partem istiusmodi præparationes consumpserint: uerum uritur durus lapis cum metallo permistus, ut duricie deposita possit tundi & lauari. Durissimus uerò priusquam uritur aceto perfunditur, ut citius igni mollescat: sed lapis mollis primò frangendus est malleo, & in mortario tundendus, at redigendus in puluerem : deinde la