Dixi de fornaculis & circulo ferreo, nunc dicam de tegula & catillis. Tegula quidem est fictilis & imbricis inuersi figura. Tegit aunt catillos ne carbunculi, in eos incidentes, experimentum impediant. Lata est sesquipalmum: altitudine, quæ plerunque solet esse palmaris, respondet ori fornaculæ, longitudine ferè toti fornaculæ. Veruntamen priori tantum parte attingit os eius, alioqui undequa à lateribus & posteriori parte iccirco distat digitos tres, ut carbones in medio loco, qui est inter ipsam & fornaculam iacere possint. Habet uerò crassitudinem ollæ fictilis bene crassæ: sed superior eius pars integra est, posterior duas habet fenestellas, & utrun latus duas uel tres uel etiam quatuor: per quas calor penetrans in catillos uenam excoquit: uel loco fenestellarum habet parua foramina: & posteriori quidem parte decem , in utro uerò latere plura. Quinetiam posterior pars sub fenestellis uel paruis foraminib. ter exclsa est in modum semicirculi alti semidigitum : sed latera, quater. Posterior autem tegulæ pars paulò minus alta esse solet quàm prior.
- Tegulæ fenestellæ latæ A. Angustæ B. Eiusdem foramina posterioris partis C.