quin etiam ferreum bacillum , in oris speciem formatum, in infimo prioris par tis bacillo includitur: quod os æquè ac lactericiæ fornaculæ, altum est palmum, latum quin digitos. Tum prius infimi ordinis bacillum transuersarium ad utrun oris latus perforatum est, simili modo posterius: per quæ foramina penetrant duo baccilla ferrea, quæ cùm ipsa, tum quatuor infimi ordinis bacilla sustinent bracteam ferream luto oblitam: cuius etiam pars è fornacula extat: inferiora quo fornaculæ latera ab infimo bacillorum ordine us ad supremum bracteis ferreis teguntur: quæ filis ferreis affiguntur ad bacilla, luto oblinuntur, ut quàm diutissime uim ignium ferre possint. At fictilem fornaculam ex terra pingui & spissa & mediocri, quod ad mollitudinem et duriciem attinet, fingere conuenit. Ea uerò ferè eandem habet altitudinem quam serrea: eius pes constat ex duabus tabulis fictilibus, longis pedem & tres palmos, latis pedem & palmum. Vtrius aunt tabulæ partis prioris utrun latus sic sensim est recisum ad palmi longitudinem , ut tantummodo latum fiat semipedem & digitum: quæ pars eminet è fornacula. Sed tabulæ sunt crassæ ferè sesquidigitum: similiter fictiles parietes, qui ad digitum transuersum à margine statuuntur super inferiorem tabulam, qui superiorem eodem modo sustinent. Sunt uerò parietes alti tres digitos, habentes foramina quatuor, quæ singula alta sunt circiter ternos digitos: sed posterioris quidem partis & utrius lateris lata sunt quin digitos: prioris uerò latum est sesquipalmum, ut eò commodius in ipsum pedem, cùm concaluerit imponi possint catilli cinerei nuper facti, ibi exiccari. Verum utra tabula ideo exteriori parte filo ferreo, in eam impnsso , uincitur, ut minus frangatur : utra etiam non aliter ac bractea ferrea, iccirco tria habet foramina longa tres digitos, lata digitum, ut cùm superior propter ignium uim, aut propter aliam causam uitium fecerit, inferior pede inuerso in eius locum succedat: per ea foramina & cinis ex prunis, ut dixi, decidit, & fornaculæ inspiratur aura penetrans in cameram per parietum foramina. Ipsa uerò fornacula quadrangula est: inferiori eius parte intus lata palmos tres & digitum unum, longa palmos tres & totidem digitos: superiori lata palmos duos & digitos tres, ut etiam ipsa fiat angustior: Alta autem est pedem. Posterior etiam eius pars inferius in medio excisa est in modum semicirculi, qui sit semidigitum altus: pari modo latus utrun: at non secus ac fornacula in priori eius parte habet os superius otundum, altum palmum, latum palmum & digitum : cuius fores fenestrati etiam ex terra sunt, habent ansam. Quin operculum fornaculæ ex terra factum suam habet ansam, filo ferreo uincitur: tum ipsius fornaculæ exteriorem partem utran & latus utrun fila ferrea uinciunt : ex quibus impressis triangulorum formæ solent effici. Fornaculæ aunt latericiæ manent ac fixæ sunt, fictiles uerò & ferreæ ex uno loco portantur ad alterum : at latericiæ citius parari possunt, ferreæ magis durant, fictiles sunt aptiores. Metallici præterea faciunt fornaculas temporarias hoc modo. Lateres tres supra focum statuunt, utrin unum, tertium à tergo: pars prior patet flatui: his lateribus imponunt bracteam ferream: cui rursus tres lateres, qui carbones arceant & contineant. Sed loco fornacula alia ab alia differt, quòd quædam in altiori collocetur, quædam in humiliori. Ea uerò locatur
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/198
Haec pagina nondum emendata est