inferioris axis tympanum dentatum circumagit, ipsum à rota, cuius pinnas aquarum impetus percutit, uersatum: si locus aquarum copiam suppeditat, hanc machinam fabricari utilissimum est, & quòd nullo egeat uectiario, cui merces danda sit, & auram perpetuam puteo per longum canalem inspiret.
- Tympanum cauum A. Eius foramen spiritale B. Axis cui flabella sunt C. Eius tympanum quod exfusis constat D. Axis inferior E. E ius tympanum dentatum F. Rota G.
Flabellorum uerò, quæ in formis suculæ uel axis inclusa tympanum & loculamentum in se continent, tria sunt genera: unum fit ex tenuibus tabulis, altis & latis prout altitudo & latitudo tympani uel loculamenti postulat: al terum ex tabulis æquè latis, sed humilibus, ad quas tenuia & longa populi uel alterius arboris lentæ resegmina sunt affixa: tertium ex tabulis proximis similibus, ad quas alæ anserum duplicatæ uel triplicatæ sunt affixæ. Hoc minus usitatum est quàm secundum: quod rursus minus quàm primum. Includuntur aunt flabellorum tabulæ in quadrangulis suculæ uel axis partibus.
- Primum flabellorum genus A. Secundum B. Tertium C.
- Suculæ pars quadrangula D. Eiusdem rotonda E. Vectis F.