Pagina:Agricola De re metallica.djvu/183

Haec pagina nondum emendata est

Loculamento prorsus eadem quæ tympano sunt: sed alterum altero longè præstat. Etenim flabella tympanum sic occupare possunt, ut ipsum undi ferè attingant, omnem auram conceptam in canalem longum impellant: loculamentum propter angulos sic occupare non possunt: in quos quòd aura partim recedat, ipsum tam utile quàm tympanum esse non potest. Verùm loculamentum non humi modo locatur, sed etiam super tigna, sicuti mola, quam uersant uenti, statuitur, habet eius sucula loco uectis etiam extra ipsum quatuor alas molæ alis similes. Hæ impetu uentorum percussæ suculam circumagunt: quo modo eius flabella, quæ intra loculamentum sunt, uentum, foramine spiritali haustum, per canalem longum puteo inspirant. Quanquam autem huic machinæ nullo opus est uectiario, cui merces persoluatur, tamen quia cùm cælum silet à uentis, ut sæpè silet, non uersatur, minus quàm cæteræ est ad uentulum puteo faciendum accommodata.

Loculamentum humi locatum A. Eius foramen spiritale B.
Eiusdem sucula habens flabella C. V ectis suculæ D.
Eiusdem perticæ E. L oculamentum supra tigna statutum F.
Alæ quas sucula habet extra loculamentum G.

Si uerò flabella includuntur in axe, ea plerun cauum tympanum , item immobile capit: cui axi ex altera parte est tympanum, quod ex fusis constat: id