per patere dixi. Etenim uentus, ex quacun mundi parte spirauerit, alam propulsam rectà uersus partem ei aduersam extendit: quo modo uas os spiritale in ipsum uentum obuertit: quod eius flatum concipit, eum fistula in canalem longum, uel fistulis in puteum deducit.
- Vas ligneum A. Circuli B. Ospiritale C. Fistula D. Orbis E.
- Axiculus F. Foramen quod est fundo uasis G. Ala H.
Alterum machinarum spiritalium genus ex flabellis constat, item uarium & multiplex est: nam flabella uel in sucula includuntur, uel in axe. Si in sucula, ea aut cauum tympanum, ex duabus rotis & pluribus tabulis inter se coagmentatis compositum, in se continet, aut quadrangulum loculamen− tum. Sed tympanum immobile, at à lateribus clausum ibidem rotunda tantummodo habet foramina: & quidem tanta, ut sucula in eis uersari possit: sed habet præterea duo spiritalia foramina quadrangula: quorum superius concipit auram: inferius canalis longus excipit, quo eadem in puteum inducitur. Suculæ autem capita utrin ex tympano eminentia chelæ stipitum, uel tignorum caua crassis laminis ferrata sustinent: quorum alterum habet uectem, in altero quatuor infixæ sunt perticæ, quibus capita crassa & grauia sunt, ut eorum pondere sucula cùm circumagitur depressa ad motum proni or fiat: ita cùm operarius uecte uersat suculam , flabella, quæ qualia sint paulò post dicam, foramine spiritali auram haurientes in alterum foramen, quod excipit canalis longus, impellunt: quæ per eum penetrat in puteum.