Pagina:Agricola De re metallica.djvu/18

Haec pagina emendata est
2
de re metallica

praecepta rei metallicae hos aliosque nostros libros studiose diligenterque legat, aut de quaque re consulat experientes metallicos, sed paucos inueniet gnaros totius artis. Etenim plerunque alius fodiendi rationem tenet: alius percepit scientiam lauandi, alius arte excoquendi confidit: alius disciplinam terrae metiendae occultat: alius artificiose fabricatur machinas: alius denique iuris metallici peritus est. At nos ut inueniendorum & conficiendorum metallorum scientiam non perfecerimus, hominibus certè studiosis ad eam percipiendam magnum afferemus adiumentum. Verum accedamus ad institutam rationem.

CVM semper fuerit inter homines summa de metallis dissensio, quod aliis eis praeconium tribuerent, aliis ea grauiter uituperarent,uisum mihi est,antequam metallica praecepta tradam, ueritatis inuestigandae causa rem ipsam diligenter expendere. Ordiar autem ab utilitatis quaestione, quae duplex est, aut enim quaeritur, utilis nec ne fit ars metallica his qui uersantur in eius studio: aut reliquis hominibus utilis ne sit, an inutilis. Qui metallicam censent inutilem esse his, qui suum studium in ipsa collocant, aiunt primo uix centesimum quemque fodientem metalla, uel id genus alia, fructus ex ea re capere. Sed metallicos, quia omnes suas opes certas & bene constitutas committunt dubiae & lubricae fortunae, plerunque spe falli, sumptibusque & iacturis exhaustos amarissimam tandem uitam, & miserrimam degere. Verum isti non uident quantum distet doctus & usu peritus metallicus ab artis ignaro atque imperito, hic sine ullo delectu & discrimine fodit uenas, ille eas experitur atque tentat: Sed quia inuenit uel nimis angustas & duras, uel laxas & putres, ex eo colligit ipsas utiliter fodi non posse: itaque fodit selectas tantum: quid igitur mirum. rerum metallicarum imperitum damnum facere. peritum uero fructus ex fossione capere uberrimos. Contingit idem agricolis. Nam qui terram arant, siccam pariter & densam & macram, eique mandant semina, tanta non faciunt messem, quantam hi qui solum pingue ac putre colunt, & in eo faciunt sementem. Cum autem multo plures metallici sint artis imperiti quam periti, fit ut metallorum fossio perpaucis emolumento sit, detrimentum afferat multis. Siquidem uulgus metallicorum, quod est cognitionis uenarum rude ignarumque, non raro & operam & oleum perdit. Id enim magna ex parte solet accurrere ad metalla, cum uel propter magnum & graue aes alienum, quo se obstrinxit, mercaturam deposuerit, uel laboris commutandi gratia reliquerit falcem & aratrum. Quamobrem si quando incidit in uenas metallorum aliorum[q]ue fossilium foecundas, id bona magis fortuna accidit, quam aliqua subtili animaduersione. Quod autem metallica multos auxerit diuitriis ex historiis intelligimus, etenim inter scriptores antiquos constat aliquot respub. florentes, nonnullos reges, plurimos homines priuatos ex metallis eorumque ramentis diuites esse factos. Quam rem multis claris & illustribus exemplis usus, in primo libro De ucteribus & nouis metallis inscripto dilataui atque explicaui, ex quibus exemplis apparet metallicam suis cultoribus esse utilissimam. Deinde iidem reprehensores dicunt metallicae quaestum minime esse stabilem, magnisque efferunt agricul- turam